monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 85, 1
Cum Dominus Iesus commendasset charitatem quam exhibuit nobis moriendo pro nobis, atque dixisset, Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis: Vos, inquit, amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis. Magna dignatio! cum servus bonus esse non possit, nisi praecepta domini sui fecerit; hinc amicos suos voluit intelligi, unde servi boni possunt probari. Sed, ut dixi, ista dignatio est, ut dominus quos novit servos suos, dignetur dicere amicos suos. Nam ut sciatis ad servorum officium pertinere praecepta domini sui facere, alio loco servos utique obiurgat dicens: Quid autem vocatis me, Domine, Domine, et non facitis quae dico ? Cum ergo dicitis, inquit, Domine; iussa faciendo, quid dicatis ostendite. Nonne servo obedienti ipse dicturus est, Euge, serve bone, quia in paucis fuisti fidelis, supra multa te constituam; intra in gaudium Domini tui ? Potest igitur esse servus et amicus, qui servus est bonus.