monumenta.ch > Augustinus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 76, 4
Ne quis porro existimet Patrem tantummodo et Filium sine Spiritu sancto apud dilectores suos facere mansionem, recolat quod superius de Spiritu sancto dictum est, Quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum: vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit . Ecce facit in sanctis cum Patre et Filio sanctus etiam Spiritus mansionem; intus utique, tanquam Deus in templo suo. Deus Trinitas, Pater et Filius et Spiritus sanctus, veniunt ad nos, dum venimus ad eos: veniunt subveniendo, venimus obediendo; veniunt illuminando, venimus intuendo; veniunt implendo, venimus capiendo: ut sit nobis eorum non extraria visio, sed interna; et in nobis eorum non transitoria mansio, sed aeterna. Sic mundo non se Filius manifestat: mundus enim dictus est hoc loco, de quibus continuo subiunxit, Qui non diligit me, sermones meos non servat. Hi sunt qui Patrem et Spiritum sanctum nunquam vident: Filium autem non ut beatificentur, sed ut iudicentur, ad modicum vident; nec ipsum in forma Dei, ubi est cum Patre et Spiritu sancto pariter invisibilis; sed in forma hominis, ubi esse voluit mundo patiendo contemptibilis, iudicando terribilis.