monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 76, 1
Interrogantibus discipulis et eis magistro respondente Iesu, etiam nos tanquam cum illis discimus, quando sanctum Evangelium vel legimus vel audimus. Quia ergo dixerat Dominus, Adhuc modicum, et mundus me iam non videt, vos autem videbitis me; interrogavit eum de hoc ipso Iudas, non ille traditor eius qui Iscariotes cognominatus est, sed cuius Epistola inter Scripturas canonicas legitur: Domine, quid factum est, quia nobis manifestaturus es teipsum, et non mundo? Simus cum ipsis tanquam interrogantes discipuli, communemque magistrum audiamus et nos. Iudas enim sanctus, non immundus, nec insectator Domini, sed sectator, causam quaesivit quare se non mundo, sed suis manifestaturus esset Iesus; quare adhuc modicum et mundus non videret eum, ipsi autem viderent eum.