monumenta.ch > Augustinus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 75, 3
Quid est, quia ego vivo, et vos vivetis? Cur de praesenti se dixit vivere, illos autem de futuro esse victuros, nisi quia vitam etiam carnis utique resurgentis. qualis in ipso praecedebat, et illis est pollicitus secuturam? Et quia ipsius mox futura erat resurrectio, praesentis posuit temporis verbum propter significandam celeritatem: illorum autem quoniam saeculi differtur in finem, non ait, vivitis; sed, vivetis. Duas ergo resurrectiones, suam scilicet mox futuram, et nostram in saeculi fine venturam, duobus verbis praesentis temporis et futuri, eleganter breviterque promisit. Quia ego, inquit, vivo, et vos vivetis: quia ille vivit, ideo et nos vivemus. Per hominem quippe mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic in Christo omnes vivificabuntur . Quoniam nemo ad mortem nisi per illum, nemo ad vitam nisi per Christum. Quia non viximus, mortui sumus: quia vivit ipse, vivemus nos. Mortui sumus illi, quando viximus nobis: quia vero mortuus ille pro nobis, et sibi vivit et nobis. Quia enim vivit ille, et nos vivemus. Nam sicut per nos mortem habere potuimus, non sic et vitam per nos habere possumus.