monumenta.ch > Augustinus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 50, 3
Quaerebant ergo Iesum: sed male. Beati enim qui quaerunt Iesum, sed bene. Illi quaerebant Iesum, ut nec ipsi haberent eum, nec nos: sed ab ipsis abscedentem suscepimus nos. Reprehenduntur qui quaerunt, laudantur qui quaerunt: animus enim quaerentis aut laudem invenit, aut damnationem. Habes enim et in Psalmis, Confundantur et revereantur, qui quaerunt animam meam : isti sunt qui male quaerebant. Alio autem loco dicit: Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam . Culpantur qui quaerebant, culpantur qui non quaerebant. Ergo quaeramus Christum ut habeamus; quaeramus ut teneamus, sed non ut occidamus: nam et illi ideo quaerebant ut tenerent, sed ut cito non haberent. Quaerebant ergo, et loquebantur inter se: Quid putatis, quia non venit ad diem festum?