monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 46, 2
Ostium Dominum Christum accipimus, pastorem ipsum: ostiarium quem? Haec enim duo ipse exposuit; ostiarium nobis reliquit quaerendum. Et quid ait de ostiario? Huic, inquit, ostiarius aperit. Cui aperit? Pastori. Quid aperit pastori? Ostium. Et quis est ipsum ostium? Ipse pastor. Numquid, si Dominus Christus non exposuisset, non ipse dixisset, Ego sum pastor, et, Ego sum ostium , auderet quisquam nostrum dicere quod ipse Christus sit et pastor et ostium? Si enim diceret, Ego sum pastor, et non diceret, Ego sum ostium; quaesituri eramus quid esset ostium, et forte aliud putantes ante ostium remansuri. Gratia illius et misericordia nobis exposuit pastorem, seipsum dixit; exposuit ostium, seipsum dixit: ostiarium quaerendum nobis reliquit. Quem nos dicturi sumus ostiarium? Quemlibet invenerimus, cavendum est ne maior existimetur quam ipsum ostium; quia ostiarius in domibus hominum maior est ostio. Ostiarius enim ostio, non ostium praeponitur ostiario; quia ostiarius ostium, non ostium custodit ostiarium. Non audeo dicere aliquem ostio maiorem; audivi enim iam quid sit ostium: non me latet, non sum dimissus coniecturae meae, non mihi humana est relaxata suspicio; Deus dixit, veritas dixit, mutari non potest quod immutabilis dixit.