monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 45, 1
De illuminato illo qui natus est caecus, sermo ad Iudaeos Domini exortus est. Huic itaque lectioni hodiernam esse contextam, scire debuit et commoneri Charitas vestra. Cum enim Dominus dixisset, In iudicium ego veni in hunc mundum, ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant; quod eo tempore, quando lectum est, ut potuimus exposuimus: quidam ex Pharisaeis dixerunt, Numquid et nos caeci sumus? Quibus respondit: Si caeci essetis, non haberetis peccatum; nunc autem dicitis, Quia videmus: peccatum vestrum manet . His verbis subiunxit ea quae hodie cum recitarentur, audivimus.