monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 40, 2
Locuti sumus vobis de praecedenti lectione, insinuantes quomodo intelligatur Pater verax, Filius veritas. Cum autem dixisset Dominus Iesus, Verax est qui me misit , non intellexerunt Iudaei quod de Patre illis diceret. Et ait illis quod modo cum legeretur audistis: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, haec loquor. Quid est hoc? Nihil enim aliud videtur dixisse, nisi eos post passionem suam cognituros quis esset. Procul dubio ergo videbat ibi aliquos, quos ipse noverat, quos ipse cum caeteris sanctis suis ante constitutionem mundi praesciendo elegerat, post passionem suam esse credituros. Ipsi sunt illi quos assidue commendamus, et ad imitationem cum magna exhortatione proponimus. Misso enim desuper Spiritu sancto post Domini passionem et resurrectionem et ascensionem, cum miracula fierent in eius nomine, quem tanquam mortuum persequentes Iudaei contempserant, compuncti sunt corde; et qui saevientes occiderunt, mutati crediderunt; et quem sanguinem saeviendo fuderunt, credendo biberunt: illa tria millia, et illa quinque millia Iudaeorum , quos ibi videbat, quando dicebat, Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum. Tanquam dicens, Differo cognitionem vestram, ut impleam passionem meam: ordine vestro cognoscetis qui sim. Non quia omnes tunc erant credituri ex iis qui audiebant, id est, post passionem Domini: nam paulo post dicit, Haec eo loquente, multi crediderunt in eum, et nondum exaltatus erat Filius hominis. Exaltationem quippe dicit passionis, non glorificationis; crucis, non coeli: quia et ibi exaltatus est, quando pependit in ligno. Sed illa exaltatio humiliatio fuit. Tunc enim factus est obediens usque ad mortem crucis . Hoc oportebat impleri per eorum manus qui postea fuerant credituri, quibus dicit, Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum. Quare hoc, nisi ut nemo desperaret in quocumque scelere male sibi conscius, quando videbat eis donari homicidium qui occiderant Christum?