monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 40, 1
De sancto Evangelio secundum Ioannem, quod gestare nos videtis in manibus, iam multa audivit Charitas vestra, quae Deo donante sicut potuimus disputavimus, commendantes vobis maxime istum evangelistam de Domini divinitate, secundum quam aequalis est Patri et Filius unicus Dei, loqui elegisse, et propterea aquilae comparatum: nulla quippe avis volare altius perhibetur. Proinde quae ex ordine subsequuntur, sicut ea Dominus tractare donaverit, intentissime audite.