monumenta.ch > Augustinus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 34, 4
Si ergo sicut multiplicata est misericordia Dei, ab illo homines et iumenta salvantur; nonne homines habent aliquid aliud quod eis Deus praestet creator, quod iumentis non praestat? Nullane discretio est inter animal factum ad imaginem Dei, et animal subditum imagini Dei? Est plane: praeter salutem istam communem nobis cum animantibus mutis, est quod nobis praestet Deus, illis autem non praestat. Quid est hoc? Sequere in eodem psalmo: Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Habentes modo salutem communem cum pecoribus suis, Filii hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Aliam habent salutem in re, aliam in spe. Salus ista quae in praesenti est, hominibus pecoribusque communis est: sed est alia quam sperant homines; et accipiunt qui sperant, non accipiunt qui desperant. Filii enim hominum sub tegmine, inquit, alarum tuarum sperabunt. Qui autem perseveranter sperant, a te proteguntur, ne de spe a diabolo deiiciantur: sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Si ergo sperabunt, quid sperabunt, nisi quod pecora non habebunt? Inebriabuntur ab ubertate domus tuae; et torrente voluptatis tuae potabis eos. Quale vinum est, unde inebriari laudabile est? quale vinum est, quod non turbat, sed dirigit mentem? quale vinum est, quod facit perpetuo sanum, non inebriando facit insanum? Inebriabuntur. Unde? Ab ubertate domus tuae; et torrente voluptatis tuae potabis eos. Unde? Quoniam apud te fons vitae. Ipse fons vitae ambulabat in terra, ipse dicebat, Qui sitit, veniat ad me . Ecce fons. Sed nos de lumine loqui coeperamus, et propositam ex Evangelio quaestionem de lumine tractabamus. Lectum est enim nobis dicente Domino, Ego sum lux mundi. Inde quaestio, ne quis carnaliter sapiens solem istum intelligendum putaret: venimus inde ad Psalmum, quo considerato, invenimus interim Dominum fontem vitae. Bibe et vive. Apud te, inquit, fons vitae: ideo sub umbraculo alarum tuarum sperant filii hominum, inebriari isto fonte quaerentes. Sed de lumine dicebamus. Sequere ergo: nam Propheta cum dixisset, Apud te fons vitae, secutus adiunxit, In lumine tuo videbimus lumen ; Deum de Deo, lumen de lumine. Per hoc lumen factum est solis lumen: et lumen quod fecit solem, sub quo fecit et nos, factum est sub sole propter nos. Factum est, inquam, propter nos sub sole lumen quod fecit solem. Noli contemnere nubem carnis: nube tegitur, non ut obscuretur, sed ut temperetur.