monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 20, 1
Verba Domini nostri Iesu Christi, maxime quae Ioannes commemorat evangelista, qui non sine causa super pectus Domini discumbebat , nisi ut secreta altioris sapientiae eius ebiberet, et quod amando biberat, evangelizando ructaret, ita secreta sunt et profunda intelligentiae , ut omnes turbent qui perverso sunt corde, et omnes exerceant qui recto sunt corde. Proinde animadvertat Charitas vestra ad haec pauca quae lecta sunt. Videamus si quo modo possumus donante et adiuvante ipso qui verba sua nobis voluit recitari, quae tunc audita atque conscripta sunt, ut modo legerentur, quid sibi velit quod eum audistis modo dicere, Amen, amen dico vobis, non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quaecumque enim Pater facit, haec eadem et Filius facit similiter.