monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 19, 2
Non potest, inquit, Filius a se facere quidquam nisi quod viderit Patrem facientem. Verum est hoc, tenete hoc: dum tamen non amittatis quod in ipsius Evangelii exordio tenuistis, quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; et praecipue quia omnia per ipsum facta sunt . Quod nunc enim audistis, coniungite illi auditui, et utrumque concordet in cordibus vestris. Sic itaque non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem, ut tamen Pater ea quae facit non faciat nisi per Filium, quia Filius est eius Verbum: et 'in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum,' et 'omnia per ipsum facta sunt. Quaecumque enim ille fecerit, haec et Filius similiter facit:' non alia, sed haec; nec dissimiliter, sed similiter.