monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 12, 2
Regeneratio spiritualis una est, sicut generatio carnalis una est. Et quod Nicodemus Domino ait, verum dixit, quia non potest homo cum sit senex, redire rursum in uterum matris suae, et nasci. Ille quidem dixit, quia homo cum sit senex, hoc non potest, quasi, et si infans esset, posset. Omnino enim non potest, sive recens ab utero, sive annosa iam aetate, redire rursum in materna viscera, et nasci. Sed sicut ad nativitatem carnalem valent muliebria viscera ad semel pariendum; sic ad nativitatem spiritualem valent viscera Ecclesiae, ut semel quisque baptizetur. Propterea ne quis forte dicat, Sed iste in haeresi natus est, et iste in schismate natus est; amputata sunt omnia, si meministis, quae vobis disputata sunt de tribus patribus nostris, quorum Deus dici voluit, non quia soli erant, sed quia in solis expleta est integritas significandi populi futuri. Invenimus enim natum de ancilla exhaeredatum, natum de libera haeredem: rursum invenimus natum de libera exhaeredatum, natum de ancilla haeredem. Natus de ancilla exhaeredatus Ismael , natus de libera haeres Isaac ; natus de libera exhaeredatus Esau , nati de ancillis haeredes filii Iacob . In illis itaque tribus patribus, omnis futuri populi figura perspecta est: nec immerito Deus inquit, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob: hoc mihi, inquit, nomen est in aeternum . Magis meminerimus quid promissum sit ipsi Abrahae: hoc enim promissum est Isaac, hoc promissum est et Iacob. Quid invenimus? In semine tuo benedicentur omnes gentes . Credidit tunc unus quod nondum videbat: vident homines, et excaecantur. Completum est in gentibus quod promissum est uni: et separantur a communione gentium, qui et quod impletum est videre nolunt. Sed quid illis prodest quia videre nolunt? Vident, velint nolint; aperta veritas et clausos oculos ferit.