monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 9, 2
Quod Dominus invitatus venit ad nuptias, etiam excepta mystica significatione, confirmare voluit quod ipse fecit nuptias . Futuri enim erant, de quibus dixit Apostolus, prohibentes nubere , et dicentes quod malum essent nuptiae, et quod diabolus eas fecisset: cum idem Dominus dicat in Evangelio, interrogatus utrum liceat homini dimittere uxorem suam ex qualibet causa, non licere excepta causa fornicationis. In qua responsione, si meministis, hoc ait: Quod Deus coniunxit, homo non separet . Et qui bene eruditi sunt in fide catholica, noverunt quod Deus fecerit nuptias, et sicut coniunctio a Deo, ita divortium a diabolo sit. Sed propterea in causa fornicationis licet uxorem dimittere, quia ipsa esse uxor prior noluit, quae fidem coniugalem marito non servavit. Nec illae quae virginitatem Deo vovent, quanquam ampliorem gradum honoris et sanctitatis in Ecclesia teneant, sine nuptiis sunt: nam et ipsae pertinent ad nuptias cum tota Ecclesia, in quibus nuptiis sponsus est Christus. Ac per hoc ergo Dominus invitatus venit ad nuptias, ut coniugalis castitas firmaretur, et ostenderetur sacramentum nuptiarum: quia et illarum nuptiarum sponsus personam Domini figurabat, cui dictum est, Servasti vinum bonum usque adhuc. Bonum enim vinum Christus servavit usque adhuc, id est, Evangelium suum.