monumenta.ch > Augustinus > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 6, 22
Et tu: Quid nos quaeritis, si mali sumus? Ut boni sitis. Ideo vos quaerimus, quia mali estis: nam si mali non essetis, invenissemus vos, non vos quaereremus. Qui bonus est, iam inventus est: qui malus est, adhuc quaeritur. Ideo vos quaerimus; redite ad arcam. Sed iam habeo Baptismum. Si omnia sacramenta sciero, et habuero prophetiam et omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. Fructum ibi videam, olivam ibi videam, et revocaris ad arcam.