monumenta.ch > Apuleius > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Apuleius, De mundo, p38, 1
Fa[c]tum autem Graeci εἱμαρμένην a tractu quodam inuicem causarum se continentium uolunt dici; decretum idem πεπρωμένην dicunt, quod omnia in hoc statu rerum definita sint nec sit in hoc mundo aliquid interminatum; idem fatum μοῖραν uocant, quod ex partibus constet; hinc ἔννομον, quod unicuique adtributio sua sit adscripta.