monumenta.ch > Anonymi > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Anonymi, Vita Amandi episcopi, p1, 2
Licet enim tanti sim inpar ingenii atque nugacitatis vel desidiae pondus opprimar, ad illum tamen spem erigo, qui dixit: Aperi os tuum, et ego adimplebo illud, maximeque vestris fretus suffragiis, ut quod meis meritis obtinere non valeo, orantem pro me beatitudinem vestram, opus tam arduum atque difficile, a meque actenus indiscussum, superna opitulante gratia, possim adgredere.