monumenta.ch > Ambrosius > sectio 143

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 2, 16, 143
Ostende nunc evidens tuae maiestatis indicium; ut is qui te verum virtutum Dominum et coelestis militiae ducem: is qui te veram Dei virtutem credit esse atque sapientiam, non temporalem utique nec creatam, sed sempiternam, sicut scriptum est, Dei virtutem et divinitatem, tuae maiestatis fultus auxilio, fidei suae tropaea mereatur .