monumenta.ch > Ambrosius > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 2, A, 1
Etsi in libro primo veteris historiae lectione patefactum sit; et in ipsis iudicibus veterum Iudaeorum septiformis gratiam Spiritus refulsisse, et per Spiritum sanctum coelestium sacramentorum revelata mysteria, quem Moyses non ignoravit aeternum. Denique statim in principio mundi, immo ante principium, cum Deo iunxit, quem ante mundi principium sempiternum esse cognovit. Namque si quis diligenter advertat, et Patrem in principio et Filium cognoscet et Spiritum. De Patre enim scriptum est: In principio fecit Deus coelum et terram . De Spiritu dictum est: Spiritus superferebatur super aquas . Et bene in exordio creaturae baptismi figura signatur, per quod habuit creatura mundari. Lectum etiam de Filio quod ipse est, qui discrevit inter medium lucis et tenebrarum; unus est enim Deus Pater qui dicit, et unus Dominus Iesus qui facit.