monumenta.ch > Ambrosiaster > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosiaster, In Epistolas Beati Pauli, 9, 1, 1
Paulus, et Silvanus, et Timotheus Ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre nostro, et in Domino Iesu Christo. Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo. Solemnibus verbis scribit ad eos; solito enim more sermonum caput continetur epistolae: et idem ipsi tres sunt, quorum nomine scribitur, sicut et prima epistola .