monumenta.ch > Alcuinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Alcuinus, de Dialectica, 15, 1
C. Quae sunt Topica? A. Argumentorum sedes, fontes sensuum, origines dictionum. C. In quot species dividuntur topicorum argumentationes? A. Topicorum, id est, localium argumentatio triplex est, quia sunt argumenta, aut in ipso negotio, de quo agitur; aut ex rebus aliis tracta nascuntur; aut certe extrinsecus assumuntur.