monumenta.ch > Alcuinus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Alcuinus, de Dialectica, 13, 2
C. Da exemplum. A. Homo est substantia animata, rationalis, mortalis, risus capax. A latitudine substantiae primo haec incipit diffinitio; quia quidquid naturarum est, substantia dici potest. Deinde dicit hominem substantiam animatam; in eo, quod dicit animatam, secernit eam ab his quae animam, id est vitam, non habent. In eo, quod dicit, rationalis, segregat eam ab omnibus rationem non habentibus. In eo, quod dicit, mortalis, dividit eum ab angelis, qui non moriuntur. Et sic pervenit ad proprietatem hominis, id est, risus capax, quod solius est hominis.