monumenta.ch > Alcuinus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Alcuinus, de Dialectica, 10, 2
C. Nunquid non licet nobis dicere, mulierem habere maritum; vel vir uxorem habet, pater filium, et filius genitorem? A. Sane ita dici doctores respuunt, atque improprie proferri confirmant. Propterea, quod asserunt non haberi posse, quod habet habentem; sed rectius dici autumant, esse mulieri virum, vel uxorem viro esse, patrem filio esse, famulis dominum esse; siquidem verbi huius vim in hoc esse contendunt, ut significare non possit, et habere aliquem et haberi.