monumenta.ch > Alcuinus > sectio 38

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Alcuinus, de Rhetorica, 38
K. Qualis oportet verborum esse coniunctio? A. Decens et conposita et conpacta, ut ne sit hiulca vocalibus, ut "placida aura adest": nec aspera consonantibus, ut multum ille luget: nec ab ultima syllaba prioris verbi sequens verbum incipiat, ut prima mater: ne prima cum ultima efficiat obscenitatem, ut numerum numquam intellexi. Cavendum quoque est ne inania verba non rei agendae, sed structurae tantummodo implendae causa proferantur, et, ut ad summum veniamus, sicut reliquarum rerum fundamentum est sapientia, ita et in eloquentia quoque; ut enim in vita, ita et in oratione nil clarius est quam omnia sapienter fieri. Quapropter oratori summopere praevidendum est, quid sibi deceat et suae conveniat causae, non in sententiis solum, sed etiam in verbis; non enim omnis fortuna, non omnis honos, non omnis auctoritas, non omnis aetas, nec vero locus aut tempus aut auditor omnis eodem aut verborum genere tractandus est aut sententiarum, semperque in omni parte orationis, ut vitae, quid deceat considerandum.