monumenta.ch > Alcuinus > sectio 34

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Alcuinus, de Rhetorica, 34
K. Bene intellego de eiusmodi oratione posse animos audientium ad indignationem instigari. A. Nam, ut dixi, ex his argumentationibus, quae ex personis aut ex negotiis veniunt, amplificationes et indignationes nasci possunt. K. Possunt, ut certum teneo: sed quid sit conquestio et quid efficiat et quomodo sit perficienda edicito. A. Conquestio est oratio auditorum misericordiam captans. In hac primum animum auditoris mitem et misericordem conficere oportet, quae multis modis fit, ut quae commoda perdiderit et in quibus incommodis sit, ut in morte filii amor, spes, solacium, educatio, item quanta bona fecisset ei, qui tanta mala fecisset sibi; item quam turpes res et inliberales adversarius profert; item quam miserum vobis videretur, o iudices, si adfuissetis; item, dum bona speravi, venerunt mihi mala. Item infirmitatis infelicitas conqueritur, item disiunctio amici, parentis, filii, fratris, uxoris et suavium personarum; item quod male tractetur ab eis, a quibus non conveniat, amicis, servis; item quam misericors essem in illum. Nam gravitas sermonis et auctoritas plus proficit saepe ad misericordiam quam humilitas et obsecratio. Sed nunc habes de prima et maxima parte rhetoricae artis, id est inventione: iam transeamus ad alias partes.