monumenta.ch > Alcuinus > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Alcuinus, de Rhetorica, 20
K. Quid est exordium? A. Oratio animum auditoris idonee conparans ad reliquam dictionem. K. Quomodo hoc efficitur? A. Primo ut benivolum, attentum, docilem efficias auditorem. K. Ut mihi videtur, hoc summe curandum est, ut benivolus, attentus, docilis efficiatur auditor: sed quonam modo hoc idem effici possit, velim scire. A. Quattuor ex locis benivolentia conparatur, ab nostra, ab adversariorum, ab iudicum persona, a causa. Ab nostra, si de nostris factis et officiis sine arrogantia dicemus, si crimina inlata et aliquas minus honestas suspiciones iniectas diluemus, si quae incommoda acciderint aut quae instent difficultates proferemus, si prece et obsecratione humili ac supplici utemur. Ab adversariorum autem, si eos aut in odium aut in invidiam aut in contemptum adducemus. In odium ducentur, si quod eorum spurce, superbe, crudeliter, malitiose factum proferetur: in invidiam, si vis eorum, potentia, divitiae, cognatio, pecuniae proferentur, atque eorum usus arrogans et intolerabilis, ut his rebus magis videantur quam causae suae confidere: in contemptum adducentur, si eorum inertia, neglegentia, ignavia, desidiosum studium et luxuriosum otium proferetur. Ab auditorum persona benivolentia captabitur, si res ab iis fortiter, sapienter, mansuete gestae proferentur, ut nequaquam assentatio nimia significetur, si de iis quam honesta existimatio quantaque eorum iudicii et auctoritatis expectatio sit ostenditur: a rebus, si nostram causam laudando extollemus, aliorum causam per contemptum deprimemus. Attentos autem faciemus, si demonstrabimus ea, quae dicturi erimus, magna, nova, incredibilia esse, aut ad omnes aut ad eos qui audiant aut ad aliquos inlustres homines aut ad deos immortales aut ad summam rei publicae pertinere, et si pollicebimur nos brevi nostram causam demonstraturos, atque exponemus iudicationem aut iudicationes, si plures erunt. Dociles auditores faciemus, si aperte ac breviter summam causae exponemus, hoc est, in quo consistat controversia. Sed qui bene exordiri volet, primo necesse est ut suae causae genus diligenter agnoscat.