monumenta.ch > Alcuinus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Alcuinus, de Rhetorica, 11
K. De generali constitutione prius dixisti, quod plures partes haberet: illas rogo ut pandas mihi, magister, exemplisque confirmes per singulas, me tacente et probante. A. Faciam; illa enim controversia, quae quaerit quale illud factum sit, quod reo obicitur, constitutio generalis vocatur, et habet partes duas, iuridicialem et negotialem. Negotialis est, in qua quid iuris sit ex civili more et aequitate consideratur, cui diligentiae praesunt iudices, et habet in se inplicatam controversiam civilis iuris, hoc modo: Quidam dum filium non habuit, pupillum sibi fecit heredem. Sed pupillus ante mortuus est, quam hereditas in eius venisset potestatem. Fit controversia a secundis heredibus patris: nostra est possessio. Intentio est propinquorum pupilli: "nostra est pecunia, de qua testatus non est propinquus noster": depulsio est: "immo nostra, qui heredes testamento patris sumus": quaestio est, utrorum sit: ratio: "pupillo enim pater testamentum scripsit, quare quae eius sunt, nostra fiant necesse est": infirmatio rationis: "immo pater sibi scripsit secundum heredem, non pupillo: quare testamento illius vestra esse non potest hereditas": iudicatio: possitne quisquam de filii pupilli re testari; an heredes secundi ipsius patris familias, non filii quoque eius pupilli heredes sint.