monumenta.ch > Alcuinus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Alcuinus, de Rhetorica, 10
K. Perspecto controversiae loco secundum quod dixisti, an in ratione sit vel in scripto, quo tunc animus ferendus est? A. Videndum est quae quaestio, quae ratio, quae iudicatio et quod firmamentum causae sit. K. De his singulis dic. A. Quaestio est constitutio, in qua causae disceptatio constat, hoc modo: "non iure fecisti, iure feci": ratio est, qua utitur reus, quare iure fecisset, ut Orestes si accusaretur matricidii, non habet defensionem, nisi hoc dicat: iure feci; illa enim patrem meum occiderat: iudicatio est ex ratione deducta summa huiusmodi: rectumne fuerit ab Oreste matrem occidi, cum illa Orestis patrem occiderit. Firmamentum est firmissima argumentatio defensoris, ut si velit Orestes dicere eiusmodi animum matris suae fuisse in patrem suum, in se ipsum, in regnum et in omne genus suum, ut ab ea poenas liberi sui potissimum expetere debuissent.