monumenta.ch > Alcuinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Alcuinus, de Dialectica, 3, 1
C. Sequamur ordinem, et eius nobis nominis primo pande etymologiam. A. Categoriae Graece, Latine praedicamenta . C. Quid significas, dum dicis praedicamenta? A. Dum de qualibet re loquor, tum de ea praedico, sicut philosophi voluerunt intelligi. C. Quot modis fit illa praedicatio, quam locutionem, ut mihi videtur, nominare possumus. A. Recte tibi videtur. Duobus modis fit locutio nostra; aut de substantia, aut de accidentibus. C. Unde dicitur substantia? A. Substantia dicitur, quia subsistit, ut est unaquaeque natura in sua proprietate. C. Quot sunt accidentia? A. Corporalibus naturis novem. C. Quae? A. Quantitas, ad aliquid, qualitas, facere, pati, situs, ubi, quando, habere . His novem iunctis ad substantiam, quam Graeci usian vocant, fiunt decem categoriae. Et inter haec decem verba, quidquid homo loquitur, inevitabiliter invenitur. Sed priusquam de his singulis disputare incipiamus, omonymorum legem, quae categoriarum sunt instrumenta, videamus.