monumenta.ch > Alcuinus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Alcuinus, de Dialectica, 2, 4
C. Quid est differentia? A. Differentia est, quae quale sit hoc vel illud animal, ostendit. Ut si quaeratur qualis sit homo, dicimus: Animal rationale et mortale. In his enim duobus ab omnibus aliis animantibus secernitur. In eo quod dicitur rationale, segregatur ab omnibus ratione non utentibus. Dum dicitur, mortale, in eo ab angelis differt. Angeli enim rationales et immortales sunt; animalia vero caetera mortalia sunt, sed non rationalia. Homo autem solus ex utrisque constat; hoc habens cum angelis commune, illud cum caeteris animantibus. O mirum animal! una parte coeleste, et altera terrenum!