monumenta.ch > Alcuinus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Alcuinus, De virtutibus et vitiis, 34, 13
Cuius morbi medicina est recordatio divinae bonitatis, per quam omnia bona nobis collata sunt, quae habere videmur; etiam et perpetua ipsius Dei charitas, in cuius laude omnia agere debemus, quidquid boni in hoc saeculo operemur, et magis desiderare a Deo laudari in die retributionis aeternae, quam ab homine quolibet in huius transitoriae vitae conversatione.