monumenta.ch > Alcuinus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Alcuinus, Epistolae, 163, 4
Imo per inquisitiones [magis docere, quam ignorata discere] agnovi; quia sapienter interrogare, docere est, veluti in vestrae auctoritatis pagina scriptum reperimus; ubi post congruam sententiam veridico sermone exaratum perspeximus: « Cognoscat igitur industria tua, charissime in Christo praeceptor, propositam nobis a quodam non clerico, sed laico de Evangelio quaestionem, cui tunc tamen a nobis usque [in] praesens est dilata responsio: Non quia iuxta quod interrogavit, respondere non valuissemus, » et reliqua.