monumenta.ch > Agobardus Lugdunensis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Agobardus Lugdunensis, Liber contra iudicium dei, p1, 3
Incipiunt testimonia divina de litteris evangelicis, et apostolicis, atque propheticis, quibus luce clarius demonstratur contraria esse reconciliationi generis humani, ac reconciliatori Christo, pugnae domesticae et conflictus fraterni, putantium rerum labentium dubia et occulta posse patefieri, et per res contrarias veritati veritatem latentem monstrari.