monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 140, 5
Domine, habitaculum factus es nobis, in generatione et generatione. Septuaginta: Domine refugium factus es nobis, in omni generatione et generatione. Pro habitatione et refugio in Hebraico MAON ponitur, quod magis habitationem quam refugium sonat. Narraturus autem tristia, et genus deploraturus humanum, a laudibus Dei incipit, ut quidquid postea homini accidit adversorum, non Creatoris duritia, sed eius qui creatus est culpa accidisse videatur. Qui sustinet tempestatem, vel petrae vel tecti quaerit refugium. Quem hostis persequitur, ad muros urbium confugit. Fessus viator tam sole quam pulvere, umbrae quaerit solatium. Si saevissima bestia hominis sanguinem sitiat, cupit et nititur, utcumque poterit, praesens vitare discrimen. Ita et homo a principio conditionis suae Deo utitur adiutore: et cum illius sit gratiae quod creatus est, illiusque misericordiae quod subsistit et vivit; nihil boni operis agere potest absque eo, qui ita concessit liberum arbitrium, ut suam per singula opera gratiam non negaret. Ne libertas arbitrii redundaret ad iniuriam conditoris, et ad eius contumaciam, qui ideo liber conditus est, ut absque Deo nihil esse se noverit. Quod autem dixit, in generatione, et generatione, omnia significat tempora et ante Legem et in Lege, et in Evangelii gratia. Unde et Apostolus dicit: Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, sed ex dono Dei . Et omnes Epistulae eius in salutationis principio, non prius pacem habent, et sic gratiam: sed ante gratiam, et sic pacem, ut donatis nobis peccatis nostris, pacem Domini consequamur.