monumenta.ch > Hieronymus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 100, 15
Nequaquam igitur dubias opes, sed virtutem firmissimam diligamus: non nos duritia humiliet paupertatis, non extollant divitiae, quae stultissimos hominum deprimere et elevare consueverunt; sed utrumque pro rerum honestate moderemur, et tristia, et laeta aequali animo sustinentes. Divitiarum cura somnos interrumpit dulcissimos, innoxiis calumnias struit, et cum infinitas opes congregaverit, materiam aeternis ignibus parat. Postquam vero insatiabilis furor quaesitis opibus incubuerit, non expletur avaritia, sed contemnit leges, gehennae flammas despicit, futurum iudicii tribunal habet pro nihilo. Nec tantum adversarii contra hostes suos, quantum divitiae contra virtutes dimicant, nisi ratione, et in proximos misericordia temperentur. Hae in urbibus nobilitati praeferuntur, hae novis hominibus antiquam donant familiam. Nunquam divitiarum desiderium ullis divitiis satiari potest. Eget semper, qui avarus est: nescit mensuram, cui tantum deest quod habet, quantum quod non habet. Infernus mortuis non expletur: sed quanto plures susceperit, tanto plures desiderat. Imitatur ergo eum avaritia, nec satiari potest, sed quicquid habuerit, plus requiret: minus putat ab eo quod cupit omne quod possidet, semper immensa, semper immodica, ardorem peccatoris opum magnitudine non restinguens, in conviviis non cibos vorans , sed iniustitiam: in iudiciis iurgia miscens , atque discordias, invidiam parturit, per quam ad homicidium pervenitur: non est compos mentis, sed quasi ebria fluctuat, unam habens mensuram, extra mensuram semper inquirere. Mare littoribus clauditur, et venientes ex alto fluctus, et rabiem immitescentium gurgitum portus vel manufacti, vel natura firmissimi prohibent: divitiarum cupidinem, nisi ratione frenetur, nec consilium temperat, nec lex mitigare potest, nec ulla satiat abundantia. Non erubescit, non futurum iudicium reformidat, sed desiderio plus habendi, ut luxuriosi dediti voluptatibus solent gestire in amplexus, et insanire ad libidinem, ita calumniarum et dissensionum urbes ac viculos, villasque complet: insulas, maria, terras, littora, vias, transitus, studia possidet avaritia, dum desiderio plus habendi, negotiatione merces huc illucque commutat, et fraudibus atque periuriis divitiarum iacit inexplebilia fundamenta.