Freculphus Lexoviensis
  Chronica
     Tomus Prior {0}
      LIBER QUINTUS
        CAPUT PRIMUM. Textus narrationis, qualiter Ptholomaeus Philadelphus Eleazarum summum sacerdotem Iudaeorum honoravit muneribus et templum. Captivos etiam Iudaeorum ultra centum millia relaxavit. Septuaginta quoque ex senioribus sapientissimis ad se venire fecit, et divinas leges interpretari iussit.
        CAPUT II. De diversis inter Romanos et Carthaginenses terra marique praeliis, et innumera multitudine ex utrisque partibus hominum interfecta, quae continua miserorum bella per annos viginti quinque duraverunt.
        CAPUT III. Quo tempore ignis et inundatio aquarum insolita pene Urbem deleverunt.
        CAPUT IV. Regnante Ptholomaeo Evergete, Iesus librum Sapientiae composuit, Iosephus autem Iudae regis gratiam in tantum promeruit, ut dux non solum Iudaeae et Samariae, sed etiam Syriae et Phaenicis constitueretur.
        CAPUT V. Eodem tempore Parthi a iugo Macedonum recedunt, Romani per anni unius spatium pacifice sine bello degerunt: quod eis non contigerat per annorum spatium CCCCL, id est, a tempore Numae regis. Hinc sequuntur ingentia et gravia bella, quae inter Romanos et Gallos atque Histros, Illyriosque gesta sunt.
        CAPUT VI. Ptholomaeo Philopatre regnante, Iudaeorum LX milia ab Antiocho sunt interfecta, et ea ab eo passi sunt, quae in tertio continentur Machabaeorum libro.
        CAPUT VII. Quibus diebus infestissimus Romanorum hostis Hannibal, cum copioso exercitu de Hispania profectus, in Italiam venit. In qua decem et tres annos continuo perseverans, quam gravia et quanta cum Romanis gesserit bella, Romanosque attriverit usque ad ultimam pene desperationem. Et qualiter ab Italia revocatus in Aphricam, et in ea victus sit a Scipione, cum ante victor frequentissime exstitisset. Et dum a domestico Romani premerentur hoste quem in patria ferre nequibant, cum quibus externis populis susceperit bella.
        CAPUT VIII. Rex Ptholomaeus Epiphanes per ducem suum, nomine Scopam, humilem Syriam, Iudaeam, atque Samariam in suam recepit ditionem, quas Antiochus nuper ab eius abstulerat potestate. Iterumque Antiochus, devicto Scopa, suae easdem regiones ditioni subiecit.
        CAPUT IX. Relatio qualiter Philippus Macedonum rex a Romanis victus Demetrium filium suum obsidem dederit, Similiter Nauides, Atheniensium dux, a Romanis victus, filium suum Armenem obsidem tribuit. Cum quibus diversae nationes sunt Romanis subiectae. Antiochus etiam rex Syriae cum omnibus suis copiis bis victus, terra marique vectigal solvere coactus.
        CAPUT X. Qualiter Antiochus Aegyptum occupaverit, Romanis denuntiantibus, timore perculsus, ab ea discessit, Hierosolymam petens, templum spoliavit, et aram in ea statuens, immundis sacrificiis polluit, civitatemque vastando destruxit, et arcem ob custodiam Macedonum in eadem aedificavit, partem populi captivam duxit, et partem in ore gladii consumpsit; reliquos ritu gentium vivere instituit, contradicentes diversis poenis affici iussit. Et unde hoc malum exordium sumpsisse credebatur.
        CAPUT XI. Quibus diebus Romani innumeras multitudines hominum in Hispania trucidaverunt, oppida ultra CCC destruentes, everterunt, bellum etiam Macedonicum merito inter maxima computandum tunc gestum est. Punicum etiam bellum exortum est tertium. Quo confecto, igni ferroque Carthago penitus est eversa, anno postquam condita est sexcentesimo.


Home      Up one level