| Hildegardis Abbatissa |
|   | Divina Opera |
| VISIO SECUNDA |
| I. Descriptio sphaerae totius mundi cum circulis, et planetis, et ventis suis in modum rotae in pectore imaginis, quae in prima visione descripta est apparentis. |
| II. Quia Divinitas instar rotae integrae nec initium, nec finem habens, nec loco vel tempore circumscripta omnia in se comprehendat. |
| III. Quare in libro Scivias sphaera mundi in figura ovi, et in isto in similitudine rotae ostensa, vel descripta sit. |
| IV. De duobus circulis lucidi et nigri ignis, quare alter alteri subpositus sit, et quomodo sibi invicem cooperentur, et quid significent. |
| V. De circulo puri aetheris, qui tertius est, ad quid in constitutione sua valeat, et quid significet, et quare tantae densitatis sit quantae duo superiores. |
| VI. De quarto circulo, qui in modum aquosi aeris videtur, et quantae densitatis sit, et quid significet. |
| VII. De circulo fortis albi et lucidi aeris quanta utilitate quintum locum obtineat, et quantae densitatis sit, et quid et ipse significet, vel quare superiori, ut velut unus sint, copuletur. |
| VIII. De sexto circulo, qui in similitudine tenuis aeris a superioribus procedere videtur, quid in suo loco, valeat, et quid in mystica ratione per eum figuretur. |
| IX. Quare isti sex circuli sine intervallis sibi invicem iungantur, et quid per hanc connexionem innuatur. |
| X. Quod primus circulus igne suo alios inflammet, quartus eos lumine suo temperet, et quod hoc in nobis figuraliter ostendat. |
| XI. De linea in praescriptam rotam quasi a primo solis ortu usque in extremum eius occasum protensa apparente, et quid hoc idem gerat mystice. |
| XII. Testimonium de Apocalypsi, et quomodo intelligi debeat ad idem exprimendum. |
| XIV. Verba Pauli ad eamdem significationem competentia et quomodo intelligenda sint. |
| XVI. De quatuor capitibus bestiarum in quatuor partibus eiusdem rotae apparentium, et quid tam in mundo quam in homine significent. |
| XVIII. Quare capita ista in rota ad imaginem hominis spirent et moralis descriptio significationis eorum. |
| XIX. Testimonium de Canticis canticorum ad eadem conveniens, et quomodo intelligendum sit. |
| XXI. Quare et haec sicut superiora capita ad hominis imaginem spiramina sua dirigant, et moralis horum intellectus. |
| XXII. Verba Isaiae ad idem pertinentia, et quomodo accipi debeant. |

| XXIV. Quare haec, ut et anteriora capita, in rotam et in imaginem eamdem flatus suos emittant. |

| XXV. Quod homini diligenter investigandum sit quomodo haec omnia ad salutem animae suae, et ad Dei iudicia peragenda nihil inexaminatum relinquentis respiciant. |

| XXVI. Quia nulli ordo virtutum a se vel in se discretus negligendus sit, quoniam virtutis effectus homnem ad iustitiam vel rectitudinem coelestium perducit. |

| XXVII. Testimonium de psalmo CXVII ad hoc consonans, et quomodo intelligendum sit. |

| XXIX. Quare etiam ista sicut et superiora capita in rotam et ad imaginem eamdem impetus flatuum suorum convertant. |

| XXX. Verba David in eodem psalmo CXVII, ad eadem competentia, et explanatio ipsorum. |

| XXXI. De septem planetis in diversis circulis rotae supradictae imaginis distinctis intervallis apparentibus. |

| XXXII. Quomodo iidem planetae a Deo mundi conditore in firmamento dispositi sint, et de variis ipsorum efficientiis. |

| XXXIII. Quid significet quod eorumdem planetarum tres in circulo lucidi ignis, unus in spatio nigri ignis, tres item in ambitu puri aetheris conspiciantur. |

| XXXIV. Quorsum tres primi planetarum radios, qui in hac visione ex eis procedere cernuntur, dirigant; et quid tam per ipsos planetas, quam per radios eorum designetur. |

| XXXV. Quare sol medius eorum plures quam caeteri radios emittere videatur, et vel quid ipse vel radii eius significent. |

| XXXVI. Quorsum tres infimi radios suos intendunt, et quid etiam tam per ipsos quam per radios eorum figuretur. |

| XXXVII. Quod fidelis quilibet quamvis virtutibus emineat, eisdem tamen al quando quasi destitutus salubriter tentationibus pulsetur, ne praesumptione elationis seductus pereat. |

| XXXVIII. Testimonium de libro Isaiae ad haec insinuanda appositum, et quomodo intelligendum sit. |

| XXXIX. De sedecim principalibus stellis, in circulo lucidi ignis ad solidandum firmamentum et temperandos ventos in circuitu ipsius firmamenti aequa distinctione constitutis. |

| XL. Quod aliarum discreta numerositas stellarum in duobus circulis scilicet puri aetheris et albi lucidi aeris positarum firmamentum calefaciat et nubes ne suos transeant terminos coerceat. |

| XLI. De quatuor statibus in modum linguarum propter mobilitatem suam dextro laevoque imaginis apparentibus quid utilitatis habeant. |

| XLII. Mystica et luculenta ratio de numero et ordine vel positione sedecim principalium stellarum. |

| XLIII. Item mystica ratio de discreta multiplicitate et constitutione aliarum communium stellarum. |

| XLIV. Item mystica ratio de utilitate quatuor flatuum in dextra seu laeva parte imaginis instar linguarum se commoventium. |

| XLV. Quod fidelis quisque vestigia Filii Dei devote sequens munimine virtutum inter tentationes roboratus ad gaudia superna perveniat, et verba Isaiae ad idem approbandum congruenter exposita. |

| XLVII. Verba Ieremiae prophetae ad eamdem rationem spectantia, et quomodo intelligenda sint. |