| Gregorius Magnus |
|   | Epistolae |
| LIBER UNDECIMUS. Mense Septembri, indictione IV. |
| EPISTOLA PRIMA. AD IOANNEM ABBATEM. Eius se orationibus commendat, aeterna bona ipsi precatus. Mittit lectos et lectisternia in peregrinorum usum. |
| EPISTOLA II. AD PALLADIUM PRESBYTERUM. Obloquentium verbis contristatum solatur. Docet quid erga detrahentes agendum sit. Orationes petit, mittit vestes. |
| EPISTOLA III. AD PANTALEONEM NOTARIUM. Deusdedit diaconum in Mediolanensem episcopum faciat ordinari, atque illic Romanae Ecclesiae utilitates sollicite disponat. |
| EPISTOLA IV. AD MEDIOLANENSES. Laudato post obitum Constantio, gratulatur quod Deusdedit in episcopum elegerint. Alium respuit a Langobardis electum. |
| EPISTOLA V. AD INNOCENTIUM AFRICAE PRAEFECTUM. Victoris Phausianensis episcopi querelas ad ipsum defert, ut Africanorum iudicum vexationes cohibeat. |
| EPISTOLA VII. AD ANATOLIUM DIACONUM. Mariniani episcopi diaconum commendat. |
| EPISTOLA VIII. AD ALEXANDRUM SICILIAE PRAETOREM. Ioannem diaconum Ravennatis Ecclesiae patrimonii in Sicilia Rectorem commendat. |
| EPISTOLA IX. AD LEONEM CATANENSEM EPISCOPUM. Severum commendat. |
| EPISTOLA X AD TALITANUM. Talitanum, publici patrimonii curatorem, hortatur ut a publicanorum molestiis Romanae Ecclesiae patrimonium defendat. |
| EPISTOLA XI. AD ROMANUM DEFENSOREM Apud Alexandrum agat, ut causa illius cum Tecla abbatissa absque mora et contentione finiatur. |
| EPISTOLA XII. AD CONONEM LIRINENSEM ABBATEM. Qua cura et solertia monasterium sibi commissum regere debeat. Commendat Columbum presbyterum. |
| EPISTOLA XIV. AD ASCLEPIODOTUM. Gallicanum Romanae Ecclesiae patrimonium commendat, et clavim mittit cum reliquiis. |
| EPISTOLA XV. AD ARIGIUM EPISCOPUM VAPINCENSEN. Post amicissimam salutationem Candidum presbyterum commendat. |
| EPISTOLA XVI. AD MEDIOLANENSES. Redeunti Mediolanum Arethusae charitatem impendant, agantque ut illius causa mox ordinato episcopo finiatur. |
| EPISTOLA XVII. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Theodoram viduam commendat, ne, ob ingratum filii animum, cui nubenti sua donaverat omnia, inopiam patiatur. |
| EPISTOLA XVIII. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Helenae homines a Romanae Ecclesiae actoribus iniuste detineri non sinat. |
| EPISTOLA XIX. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Donatum commendat. |
| EPISTOLA XXI. AD ROMANUM DEFENSOREM. Argentio, hospitali viro, terrulae modiorum decem usum et fructus ad liberaliorem hospitalitatem concedat. |
| EPISTOLA XXII. AD SPESINDEO SARDINIAE PRAESIDEM. Victori episcopo in Sardis convertendis ac baptizandis concurrat. |
| EPISTOLA XXIII. AD VITALEM SARDINIAE DEFENSOREM. Bonifacium in Barbaricinis mancipiis comparandis adiuvet. |
| EPISTOLA XXIV. AD IOANNEM TRIBUNUM SIPONTINUM. Hortatur ut cum Vitaliano episcopo de epistolae huius latoris libertate decernat. |
| EPISTOLA XXVI. AD IOANNEM SUBDIACONUM. Apud praefectum agat pro Ioanne argentario. |
| EPISTOLA XXIX. AD BERTHAM ANGLORUM REGINAM. De Anglorum conversione gratulatur. Ne regis animum ad perfectam Christianae fidei dilectionem succendere diutius negligat, hortatur impense. |
| EPISTOLA XXXI. AD PASCHASIUM NEAPOLITANUM EPISCOPUM. Venantio sancti Severini reliquias ad oratorii consecrationem concedat. |
| EPISTOLA XXXIV. AD PASCHASIUM NEAPOLITANUM EPISCOPUM. Quam illius decessor ex pecuniis Ecclesiae detinuerat cleri vel pauperum portionem, ipse iuxta praescriptum in hac epistola modum distribuat. |
| EPISTOLA XXXV. AD BARBARAM ET ANTONINAM. De imminente patris morte vehementer afflictas consolatur. |
| EPISTOLA XXXVII. AD ROMANUM DEFENSOREM. Deferendas ad episcopos clericorum causas, ne episcopalis iurisdictio violetur. |
| EPISTOLA XXXVIII. AD VITUM DEFENSOREM. Illum Ecclesiae defensorem instituit. |
| EPISTOLA XXXIX. AD ROMANUM DEFENSOREM. Vitum defensorem constitutum commendat. |
| EPISTOLA XL. AD MARINIANUM RAVENNATEM EPISCOPUM. Ob eruptionem sanguinis temperet a ieiunio, atque ab omni exasperatione caveat. |
| EPISTOLA XLI. AD ROMANUM DEFENSOREM. De possessionum Fausti finibus iniuste pervasis. |
| EPISTOLA XLII. AD IOANNEM SYRACUSANUM EPISCOPUM. De possessionum Fausti finibus iniuste pervasis. |
| EPISTOLA XLIII. AD IOANNEM SYRACUSANUM EPISCOPUM. Dilatam diu Rusticianae causam de invasis possessionis suae finibus tandem finiat. |
| EPISTOLA XLVII. AD ANATOLIUM DIACONUM CONSTANTINOPOLITANUM. Neque Ioannem, neque episcopum alium ob corporis infirmitatem deponendum. |
| EPISTOLA XLVIII. AD URBICUM ABBATEM. Inconstantiam ac temeritatem illius increpat. Quis in Lucusiano monasterio abbas, quis praepositus esse debeat, ipse praecipit. |
| EPISTOLA XLIX. AD URBICUM ABBATEM. De Lucusiam monasterii pecunia Petro Tricalitano episcopo det solidos XL. |
| EPISTOLA L. AD ADRIANUM NOTARIUM. Agathosae maritum suum, nolente ipsa tonsuratum et monachum, reddi iubet. |
| EPISTOLA LI. AD UNIVERSOS SICILIAE EPISCOPOS. Adversus imminentem hostium invasionem binas per hebdomadam litanias indicant, et fideles a saeculari perversitate dehortentur. |
| EPISTOLA LII. AD DONUM MESSANENSEM EPISCOPUM. Id compleatur quod Placidum inter et Messanensis Ecclesiae actores iudicatum est. |
| EPISTOLA LIII. AD ADRIANUM NOTARIUM. Incantatores et sortilegos insequi pergat. |
| EPISTOLA LIV. AD DESIDERIUM GALLIAE EPISCOPUM. Quod episcopus grammaticam artem docere non debeat. Quos cum Laurentio et Mellito mittit in Britanniam monachos commendat. |
| EPISTOLA LVII. AD ARIGIUM EPISCOPUM VAPINCENSEM. Damnandae in concilio simoniae operam impendat. Faveat monachis ad Augustinum euntibus. |
| EPISTOLA LVIII. AD DIVERSOS EPISCOPOS GALLIAE. Commendat monachos in Angliam ad Augustinum euntes. |
| EPISTOLA LIX. AD THEODERICUM FRANCORUM REGEM. Hortatur ad synodum convocandam, et monachos eosdem commendat. |
| EPISTOLA LX, AD THEODEBERTUM FRANCORUM REGEM. Hortatur ad synodum congregandam et eosdem commendat monachos. |
| EPISTOLA LXI. AD CLOTARIUM FRANCORUM REGEM. Monachos ad Augustinum euntes commendat. Hortatur ad cogendam synodum adversus simoniacos. |
| EPISTOLA LXII. AD BRUNICHILDEM FRANCORUM REGINAM. Monachos in Britanniam euntes commendat. |
| EPISTOLA LXIII. AD BRUNICHILDEM FRANCORUM REGINAM. Ut ad evellendam simoniam synodum congregari praecipiat. |
| EPISTOLA LXVIII. AD VIRGILIUM ARELATENSEM EPISCOPUM. Commendat Augustinum episcopum, si ad eum venerit. |
| EPISTOLA LXIX. AD BRUNICHILDEM FRANCORUM REGINAM. De corrigendis sacerdotibus qui vitam prave instituunt. |
| EPISTOLA LXX. AD CANDIDUM PRESBYT. RECTOREM PATRIMONII. Aurelium presbyterum commendat, ut ei oratorium vel locum aliquem committat. |
| EPISTOLA LXXII. AD AGAPITUM ABBATEM. Illius monasterio aliud unit a monachis ob hostilitates prorsus desertum. |
| EPISTOLA LXXIII. AD MARINIANUM ABBATEM. Ecclesia sancti Georgii curam Mariniano eiusque successoribus committit. |
| EPISTOLA LXXV. AD AURELIUM. Consolatur eum de morte fratris et tribulationibus quas patiebatur. |
| EPISTOLA LXXVI. AD MELLITUM ABBATEM Dat mandata Augustino, quem adibat, exhibenda, ad faciliorem Anglorum conversionem. |
| EPISTOLA LXXVII. AD BONIFACIUM IN CORSICA DEFENSOREM. Aleriae et Adiacii episcopos quantocius eligi curet. Neque opprimi pauperes, neque clericos a laicis iudicibus teneri patiatur. |