| Gregorius Magnus |
|   | Epistolae |
| LIBER QUARTUS. Mense Septembri, indictione XII. |
| EPISTOLA V. AD BONIFACIUM EPISCOPUM. Cleri sui moribus et famae consulat. Id de subdiaconis eius decernit, quod supra de Siculis lib. I, epist. 44. |
| EPISTOLA VI. AD CYPRIANUM DIACONUM. Petronillae conversae et Agnelli eius corruptoris facinus discutiat, et puniat, atque ablata monasterio curet restitui. |
| EPISTOLA VII. AD GENNADIUM PATRICIUM. Columbo episcopo in Numidiae concilium inquirenti, et pravos correpturo faveat. Compescat intestina Ecclesiarum bella. |
| EPISTOLA VIII. AD IANUARIUM EPISCOPUM. Stephani defuncti voluntatem de monasterio construendo curet adimpleri. |
| EPISTOLA X. AD UNIVERSOS EPISCOPOS DALMATIAE. Ne absque consensu et permissu suo ullum Salonae episcopum ordinent. Si tamen in aliquem alium a Maximo consentiant omnes, consecretur. |
| EPISTOLA XII. AD MAXIMIANUM EPISCOPUM. Puniendum facinus quo ablata est cuiusdam uxor, et alteri venundata. |
| EPISTOLA XIII. AD CLEMENTIUM EPISCOPUM. Adeodatus presbyter, si sola aegritudinis causa Ecclesiae suae defuerit in locum suum restituendus. |
| EPISTOLA XIV. AD MAXIMIANUM EPISCOPUM. Ut Felicem diaconum in sua Ecclesia suscipiat. |
| EPISTOLA XV. AD IANUARIUM EPISCOPUM. Theodosiae, monasterium in domo sua construere cogitanti, concurrat. |
| EPISTOLA XVI. AD CYPRIANUM DIACONUM. Dispersa, quae in Siciliam detulerant Itali sacerdotes, Ecclesiarum vasa colligantur, ac summa cautione serventur. |
| EPISTOLA XVII. AD FELICEM EPISCOPUM Solidos duodecim, quibus Tribunus clericus redemptus fuit, redemptori restituat ex Ecclesiae pecuniis. |
| EPISTOLA XVIII. AD MAURUM ABBATEM. Dat monachis in perpetuum ecclesiam sancti Pancratii, tum ne missarum celebratio deinceps negligatur, tum ut ad martyris corpus opus Dei peragatur quotidie. |
| EPISTOLA XIX. AD LEONEM ACOLYTHUM. Ecclesiam sanctae Agathae in Subura commendat. |
| EPISTOLA XX. AD MAXIMUM PRAESUMPTOREM. Maximum violenter intrusum, eiusque ordinatores episcopos, ab omni sacerdotali officio summovet, donec de imperatoriae iussionis veritate constiterit. |
| EPISTOLA XXI. AD VENANTIUM EPISCOPUM. Christianum mancipium retinere Iudaeis non liceat; qui vero Iudaeorum terras dudum colunt Christiani, peragant colere iure colonario. |
| EPISTOLA XXII. AD CONSTANTIUM EPISCOPUM. Hortatur ut Venantium Lunensem episcopum in cleri sui ac caeterorum religiosorum emendatione adiuvet. |
| EPISTOLA XXIII. AD HOSPITONEM DUCEM BARBARICINORUM. Felici et Cyriaco in convertendis ab idololatria Barbaricinis laborantibus faveat. |
| EPISTOLA XXIV. AD ZABARDAM DUCEM SARDINIAE. Gratias agit quod eo pacto cum Barbaricinis facere pacem disponat, ut Christo serviant. |
| EPISTOLA XXV. AD NOBILES AC POSSESSORES IN SARDINIA. Quod rusticos suos ab idolorum cultu non avertant arguit; id praestare si nequeunt, saltem Felici et Cyriaco ad hoc opus missis opem ferant. |
| EPISTOLA XXVIII. AD CANDIDUM DEFENSOREM. Ut Albino luminibus privato singulis annis duos tremisses praebeat. |
| EPISTOLA XXIX. AD IANUARIUM EPISCOPUM. Phausiana quae pridem habuerat episcopum, nunc quoque habeat. |
| EPISTOLA XXXI. AD THEODORUM MEDICUM. Gratias refert de transmissa in pauperes pecunia. Ad sacrae Scripturae lectionem hortatur. Commendat Narsetem. Mittit munera tabulas. |
| EPISTOLA XXXIII. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Iudaeis conversis tribus det solidos singulis annis. |
| EPISTOLA XXXIV. AD PANTALEONEM PRAEFECTUM. Ut Donatistarum audaciam comprimat, et Paulum episcopum Romam quantocius mittat, hortatur. |
| EPISTOLA XXXVI. AD LEONEM EPISCOPUM. Ne subdiaconi cum suis uxoribus misceantur. Speciosi subdiaconi uxor, in monasterium ob secundas nuptias detrusa, dimittatur. |
| EPISTOLA XXXVII. AD MAXIMIANUM EPISCOPUM. Euplo patris et matris bona reddi iubet. |
| EPISTOLA XL. AD MARCELLUM SCHOLASTICUM. Pro Maximo indulgentiam postulanti amice indicat id rectitudinem disciplinae non pati. |
| EPISTOLA XLI. AD CLERUM, ORDINEM ET PLEBEM HORTONAE. Barbarum visitatorem delegat. Ante omnia monet ne laicam personam in episcopum eligant. |
| EPISTOLA XLII. AD VALENTINUM ABBATEM. Ne monachi feminas in monasterium inducant, aut eas sibi commatres faciant. |
| EPISTOLA XLIV. AD MAXIMIANUM EPISCOPUM. Quosdam e Bacaudae episcopi clero, ad sacros ordines in Sicilia promotos, ad ipsum illos repetentem transmittat. |
| EPISTOLA XLV. AD FANTINUM DEFENSOREM. Solidos sexaginta mittit pro Cosma persolvendos. |
| EPISTOLA XLVI. AD RUSTICIANAM PATRICIAM. Festinum nimis illius e monte Sina reditum reprehendit. |