| Gregorius Magnus |
|   | Epistolae |
| LIBER PRIMUS. Mense Septembri, indict. IX, quae fuit ordinationis eius prima. |
| EPISTOLA II. AD IUSTINUM PRAETOREM SICILIAE. Iustinum amice ac serio hortatur, ut paci cum sacerdotibus, aequitati erga omnes studeat; utque integram frumenti annonam curet transmitti. |
| EPISTOLA III. AD PAULUM SCHOLASTICUM. Paulum, quod de pontificatu sibi gratuletur, arguit. Maurentium illi et Petrum subdiaconum commendat. |
| EPISTOLA IV. AD IOANNEM EPISCOPUM CONSTANTINOPOLITANUM. Quod electionem suam ab imperatore confirmari procurasset conqueritur. Eius orationibus se commendat. Synodicam spondet epistolam. |
| EPISTOLA V. AD THEOCTISTAM SOROREM IMPERATORIS. E contemplationis quiete ad negotiorum tumultus se raptum gemit. Contemplativam vitam Racheli et Mariae, activam Liae et Marthae comparat. |
| EPISTOLA VI. AD NARSEM PATRICIUM. E contemplationis delectatione se deiectum dolet. |
| EPISTOLA VII. AD ANASTASIUM EPISCOPUM ANTIOCHENUM. Aegre fert se multis occupationibus deprimi, et ab eo laudari. |
| EPISTOLA VIII. AD BACAUDAM FORMIENSEM EPISCOPUM. Minturnensem Ecclesiam desolatam Formiensi unit. |
| EPISTOLA IX. AD PETRUM SUBDIACONUM. Ut disceptatio de agrorum finibus quadraginta annorum possessione componatur. |
| EPISTOLA X. AD BACAUDAM ET AGNELLUM EPISCOPOS. De synagoga Iudaeorum transferenda, si ecclesiae officia impediat. |
| EPISTOLA XI. AD CLEMENTINAM PATRICIAM. Eam de morte Eutherii consolatur. |
| EPISTOLA XII. AD IOANNEM EPISCOPUM DE URBE VETERI. Ne Monasterium vexare pergat admonet. |
| EPISTOLA XIII. AD DOMINICUM EPISCOPUM CENTUMCELLENSEM. Commendat Luminosam viduam Zemarchi ut ei comitiva servetur. |
| EPISTOLA XIV. AD DEMETRIUM EPISCOPUM NEAPOLITANUM. Ut quosdam prius in fide dubios, iam vero catholicam communionem repetentes excipiat. |
| EPISTOLA XV. AD BALBINUM EPISCOPUM ROSELLANUM. Ut Populonensem Ecclesiam visitet, ac presbyteros diaconosque ordinet, praecipit. |
| EPISTOLA XVI. AD SEVERUM EPISCOPUM AQUILEIENSEM. Praecipit ut Romam veniat cum sequacibus suis in synodo iudicandus. |
| EPISTOLA XVII. AD UNIVERSOS EPISCOPOS ITALIAE. Ut filii Langobardorum in haeresi Ariana baptizati, ad fidem catholicam concilientur. |
| EPISTOLA XVIII. AD PETRUM SUBDIACONUM. Ut Marcello ad victum et vestitum necessaria provideat, pastores in lapsorum locum et vicem curet substitui. |
| EPISTOLA XIX. AD NATALEM EPISCOPUM SALONITANUM. Honoratum archidiaconum suo gradui restituat; deinde, si manet controversia, Romae causam dicant. (Vide l. II, ep. 18.) |
| EPISTOLA XX. AD HONORATUM DIACONUM SALONITANUM. De contentione ipsius contra episcopum suum, et de custodia rerum Ecclesiae. |
| EPISTOLA XXI. AD NATALEM EPISCOPUM SALONITANUM. De pontificatu gratulanti animum aperit, atque orationis deposcit subsidium. |
| EPISTOLA XXII. AD NONNOSUM. Maurentium de possessione quam petiit dicit se exauditurum. |
| EPISTOLA XXIII. AD GREGORIUM PRAEPOSITUM ITALIAE. Mutuam testatur dilectionem. |
| EPISTOLA XXIV. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Ut quibusdam ancillis Dei Paulino presbytero, et duobus monachis certam solidorum summam eroget. |
| EPISTOLA XXV. AD IOANNEM EPISCOPUM CONSTANTINOPOLITANUM, ET CAETEROS PATRIARCHAS. Pastoris onus, dotes, officia late prosequitur, ac demum fidem ad conciliorum normam profitetur. |
| EPISTOLA XXVI. AD ANASTASIUM PATRIARCHAM ANTIOCHENUM. Conqueritur de onere pastorali. |
| EPISTOLA XXVII. AD ANASTASIUM ARCHIEPISCOPUM CORINTHI. Ordinationem suam gemens indicat, et Bonifacium defensorem commendat. |
| EPISTOLA XXVIII. AD SEBASTIANUM EPISCOPUM RHISINIENSEM. Ut Anastasii patriarchae a sede sua pulsi, quem secum in honore suo vivere cupiebat, animum exploret. |
| EPISTOLA XXIX. AD ARISTOBOLUM EXPRAEFECTUM ET ANTIGRAPHUM. Illum consolatur, et rogat ut in epistolis suis e Latino in Graecum convertendis, non verba, sed sensum reddat. |
| EPISTOLA XXX. AD ANDREAM ILLUSTREM. De sua ad episcopatum assumptione dolet; clavem a corpore sancti Petri transmittit. |
| EPISTOLA XXXI. AD IOANNEM EXCONSULEM, ATQUE PATRICIUM ET QUAESTOREM. Clavem sancti Petri, et de catenis eius transmittit. |
| EPISTOLA XXXII. AD PHILIPPUM COMITEM EXCUBITORUM. Episcopatui cur tandem consenserit exponit; Italiae causas commendat. |
| EPISTOLA XXXIII. AD ROMANUM PATRICIUM ET EXARCHUM ITALIAE. Blandum episcopum, aut in synodo iudicari, aut in Ecclesiam suam reverti concedat. |
| EPISTOLA XXXV. AD PETRUM EPISCOPUM TERRACINENSEM. Concessum prius Iudaeis locum restituat. A Christiana religione discordes benigne alliciendi. |
| EPISTOLA XXXVI. AD PETRUM SUBDIACONUM. Commonitorium sibi datum assidue relegat. Quaedam addit monita summam spirantia aequitatem ac prudentiam. |
| EPISTOLA XXXVII. AD IOANNEM EPISCOPUM RAVENNATEM. Maurilioni expraefecto opem ferat. |
| EPISTOLA XXXVIII. AD MALCHUM EPISCOPUM DALMATIAE. Stephanum episcopum ad iudicium compellat, et quod iudicatum fuerit exsequatur. |
| EPISTOLA XXXIX. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. De neglectis pauperibus eum arguit. Domnis Pateriae, Palatinae et Vivianae largum et liberale subsidium offerri iubet. |
| EPISTOLA XL. AD FELICEM EPISCOPUM MESSANENSEM. Ut Paulinus peregrinus episcopus sancti Theodori monasterium regat. |
| EPISTOLA XLI. AD PETRUM SUBDIACONUM. Dispersos per Siciliam monachos in Messanensi sancti Theodori monasterio congreget. |
| EPISTOLA XLII. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Monachos vagos, peculiaritati studentes et uxoratos coerceat; e clericatu vero ad monachismum conversos Ecclesiam in qua militarunt repetere non sinat. |
| EPISTOLA XLIV. AD PETRUM SUBDIACONUM SICILIAE. Plurima contra ius facta emendari iubet. De subdiaconorum coelibatu decernit. |
| EPISTOLA XLV. AD UNIVERSOS EPISCOPOS PER ILLYRICUM. Ut episcopos ab hostibus expulsos suscipiant, eisque necessaria subministrent. |
| EPISTOLA XLVI. AD PETRUM SUBDIACONUM. Ut Godiscalchi filio inopi et caeco ad victum necessaria suppeditet, praecipit. |
| EPISTOLA XLVII. AD VIRGILIUM ARELATENSEM, ET THEODORUM MASSILIENSEM EPISCOPUM. Iudaeos non esse ad baptismum cogendos, sed ad fidem amplectendam suaviter excitandos. |
| EPISTOLA XLVIII. AD THEODORUM DUCEM SARDINIAE. Ut officialem suum cum Iuliana abbatissa iudicium subire praecipiat, Pompeianam vero in pia causa salvo iure protegat. |
| EPISTOLA XLIX. AD HONORATUM DIACONUM. Quid imperatoribus pro Sardiniae incolis suggerendum sit. |
| EPISTOLA L. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Ne cum monachis habitent mulieres. Ne in quarumdam insularum monasteriis pueri ante 18 aetatis annum suscipiantur. |
| EPISTOLA LI. AD UNIVERSOS MONACHOS IN CHRISTI MONTE INSULA CONSTITUTOS. Abnormes illos monachos Horosio abbati obedire iubet. |
| EPISTOLA LII. AD SYMMACHUM DEFENSOREM. De construendo in Corsica monasterio; de corrigendis monachis in Gorgonia; de sacerdotum cum mulieribus conversatione. |
| EPISTOLA LIII. AD FELICEM EPISCOPUM SIPONTINUM. Canusinam ecclesiam visitare, atque in ea duos parochiales presbyteros ordinare praecipit. |
| EPISTOLA LIV. AD IOANNEM EPISCOPUM SURRENTINUM. Ut in sancti Stephani monasterio sanctae Agathae reliquias solemniter collocet. |
| EPISTOLA LV. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Ut neque pauperes opprimi, neque liberae mulieris filium ad servitutem cogi patiatur. |
| EPISTOLA LVI. AD PETRUM SUBDIACONUM. Quid ad celebrandam dedicationem dare debeat ad erogandum pauperibus. |
| EPISTOLA LVII. AD SEVERUM EPISCOPUM. De eligendo Ariminensi episcopo. |
| EPISTOLA LVIII. AD ARSICINUM DUCEM, CLERUM, ORDINEM, ET PLEBEM ARIMINENSIS CIVITATIS. Ne Ocleatinum in episcopum eligant. |
| EPISTOLA LIX. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Palatinae annuos triginta solidos pro sustentatione tribuat. |
| EPISTOLA LX. AD CLERUM ORDINEM, ET PLEBEM CONSISTENTEM PERUSIAE. Ne episcopi electionem diutius differant. |
| EPISTOLA LXI. AD GENNADIUM PATRICIUM ET EXARCHUM AFRICAE. Ut Theodorum magistrum militum a pauperum et Ecclesiae vexatione abstinere iubeat. |
| EPISTOLA LXII. AD IANUARIUM ARCHIEPISCOPUM CARALIS SARDINIAE. Ut a quorumdam molestiis Catellam, salva iustitia, tueatur. |
| EPISTOLA LXIII. AD IANUARIUM EPISCOPUM CARALIS SARDINIAE. Pompeianam, ne contra aequitatem gravetur, commendat. |
| EPISTOLA LXIV. AD IANUARIUM ARCHIEPISCOPUM CARALITANUM. Catellam religiosam feminam commendat. |
| EPISTOLA LXV. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Iniuste titulatam Petronii domum, Theodorae illius viduae restituendam |
| EPISTOLA LXVI. AD FELICEII EPISCOPUM MESSANENSEM. Quae servandae sint consuetudines, quae abrogandae. Ne munera sibi mittat, aut Romam veniat, amice monet. |
| EPISTOLA LXVII AD PETRUM SUBDIACONUM. Ut Pastori oculis infirmo annuum praestet alimentum. |
| EPISTOLA LXVIII AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Sacram supellectilem Venafranae Ecclesiae, quam clerici Iudaeo vendiderant, restitui curet, ac reos ad poenitentiam compellat. |
| EPISTOLA LXIX AD PETRUM SUBDIACONUM SICILIAE. Monasterii lites ac negotia omnia perito e laicis viro committenda. |
| EPISTOLA LXX. AD UNIVERSOS EPISCOPOS PER SICILIAM. A fictorum defensorum angariis quomodo sibi caveant. |
| EPISTOLA LXXI AD PETRUM SUBDIACONUM. Ut Cyriacum et Ioannam coniugem eius ex Iudaea Christianam tueatur. |
| EPISTOLA LXXII. AD PETRUM SUBDIACONUM. Ne ante hiemem Siculi episcopi omnes Romam veniant. Frumenti copiam ultra solitum comparet Petrus, ac congruo tempore in urbem transmittat. |
| EPISTOLA LXXIII. AD PETRUM SUBDIACONUM. De restituendis Taurominitanae Ecclesiae possessionibus atque pecuniis. |
| EPISTOLA LXXVI. AD GAUDIOSUM MAGISTRUM MILITUM AFRICAE. Post officiosa verba, commendat Hilarium |
| EPISTOLA LXXVIII. AD LEONEM EPISCOPUM IN CORSICA. Visitationem iniungit Saonensis Ecclesiae. |
| EPISTOLA LXXIX. AD MARTINUM EPISCOPUM IN CORSICA. A Tainatensi Ecclesia ad Saonensem transire concedit. |
| EPISTOLA LXXX. AD CLERUM ET NOBILES CORSICAE. Quod episcopi electionem nimium distulissent, instituit ipse Martinum. Interea dum hic adveniet, Leoni curam visitationis iniungit. |
| EPISTOLA LXXXI. AD CLERUM, ORDINEM ET PLEBEM MEVANIENSEM. Ut tandem in episcopi electione consentiant hortatur. Interea Ecclesiae curam Honorato presbytero committit. |
| EPISTOLA LXXXII. AD LAURENTIUM EPISCOPUM MEDIOLANENSEM. Ut aliquem cum quo de postulata pecunia lis orta dirimatur instituat. |
| EPISTOLA LXXXIII. AD IANUARIUM ARCHIEPISCOPUM CARALITANUM. Comprimendum Liberati diaconi ambitum, neque illum absque solemni episcopi sui cessione ullatenus incardinandum. |
| EPISTOLA LXXXIV. AD HILARUM MONACHUM AFRICAE. Ut, coacto quamprimum concilio, in Argentium Lamigensem episcopum inquiratur. |
| EPISTOLA LXXXV. AD GENNADIUM PATRICIUM AFRICAE. Droculfum de hostibus reversum commendat. |