Gellius
  Noctes Atticae
    Liber XVIII
      Caput I Disputationes a philosopho Stoico et contra a Peripatetico arbitro Favorino factae; quaesitumque inter eos, quantum in perficienda vita beata virtus valeret quantumque esset in his, quae dicuntur 'extranea'.
      Caput II Cuiusmodi quaestionum certationibus Saturnalicia ludicra Athenis agitare soliti simus; atque inibi inspersa quaedam sophismatia et aenigmata oblectatoria.
      Caput III Quid Aeschines rhetor in oratione, qua Timarchum de inpudicitia accusavit, Lacedaemonios statuisse dixerit super sententia probatissima, quam inprobatissimus homo dixisset.
      Caput IV Quod Sulpicius Apollinaris praedicantem quendam a sese uno Sallustii historias intellegi inlusit quaestione proposita, quid verba ista apud Sallustium significarent: 'incertum, stolidior an vanior'.
      Caput V Quod Q. Ennius in septimo annali 'quadrupes eques' ac non 'quadrupes ecus', ut legunt multi, scriptum reliquit.
      Caput VI Quod Aelius Melissus in libro, cui titulum fecit de loquendi proprietate, quem, cum ederet, cornum esse Copiae dicebat, rem scripsit neque dictu neque auditu dignam, cum differre 'matronam' et 'matrem familias' existimavit differentia longe vanissima.
      Caput VII Quem in modum Favorinus tractaverit intempestivum quendam de verborum ambiguitatibus quaerentem; atque ibi, quot significationes capiat 'contio'.
      Caput VIII Ὁμοιοτέλευτα et ὁμοιόπτωτα atque alia id genus, quae ornamenta orationis putantur, inepta esse et puerilia Lucilii quoque versibus declarari.
      Caput IX Quid significet apud M. Catonem verbum 'insecenda'; quodque 'insecenda' potius legendum sit quam, quod plerique existimant, 'insequenda'.
      Caput X Errare istos, qui in exploranda febri venarum pulsus pertemptari putant, non arteriarum.
      Caput XI Verba ex carminibus Furi Antiatis inscite a Caesellio Vindice reprehensa; versusque ipsi, in quibus ea verba sunt, subscripti.
      Caput XII Morem istum veteribus nostris fuisse verba patiendi mutare ac vertere in agendi modum.
      Caput XIII Quali talione Diogenes philosophus usus sit pertemptatus a dialectico quodam sophismatio inpudenti.
      Caput XIV Quid sit numerus 'hemiolios', quid 'epitritos'; et quod vocabula ista non facile nostri ausi sunt vertere in linguam Latinam.
      Caput XV Quod M. Varro in herois versibus observaverit rem nimis anxiae et curiosae observationis.


Home      Up one level