| Gellius |
|   | Noctes Atticae |
| Liber XVII |
| Caput II Verba quaedam ex Q. Claudii annalium primo cursim in legendo notata. |
| Caput III Verba M. Varronis ex libro quinto et vicesimo humanarum, quibus contra opinionem volgariam interpretatus est Homeri versum. |
| Caput IV Quid Menander poeta Philemoni poetae dixerit, a quo saepe indigne in certaminibus comoediarum superatus est; et quod saepissime Euripides in in tragoedia ab ignobilibus poetis victus est. |
| Caput VI Falsum esse, quod Verrius Flaccus in libro secundo, quos de obscuris M. Catonis composuit, de servo recepticio scriptum reliquit. |
| Caput VII Verba haec ex Atinia lege: 'quod subruptum erit, eius rei aeterna auctoritas esto', P. Nigidio et Q. Scaevolae visa esse non minus de praeterito furto quam de futuro cavisse. |
| Caput IX De notis litterarum, quae in C. Caesaris epistulis reperiuntur; deque aliis clandestinis litteris ex vetere historia petitis; et quid σκυτάλη sit Laconica. |
| Caput X Quid de versibus Vergilii Favorinus existumarit, quibus in describenda flagrantia montis Aetnae Pindarum poetam secutus est; conlataque ab eo super eadem re utriusque carmina et diiudicata. |
| Caput XII De materiis infamibus, quas Graeci ἀδόξους appellant, a Favorino exercendi gratia disputatis. |
| Caput XIII 'Quin' particula quot qualesque uarietates significationis habeat et quam saepe in veterum scriptis obscura sit. |
| Caput XIV Sententiae ex Publili mimis selectae lepidiores. |
| Caput XV Quod Carneades Academicus elleboro stomachum purgauit scripturus adversus Zenonis Stoici decreta; deque natura medelaque ellebori candidi et nigri. |
| Caput XVI Anates Ponticas vim habere venenis digerendis potentem; atque inibi de Mitridati regis in id genus medicamentis sollertia. |
| Caput XVII Mitridatem, Ponti regem, duarum et viginti gentium linguis locutum; Quintumque Ennium tria corda habere sese dixisse, quod tris linguas percalluisset, Graecam, Oscam, Latinam. |
| Caput XVIII Quod M. Varro C. Sallustium, historiae scriptorem, deprehensum ab Annio Milone in adulterio scribit et et loris caesum pecuniaque data dimissum. |
| Caput XX Verba sumpta ex Symposio Platonis numeris coagmentisque verborum scite modulateque apta exercendi gratia in Latinam orationem versa. |
| Caput XXI Quibus temporibus post Romam conditam Graeci Romanique inlustres viri floruerint ante secundum bellum Carthaginiensium. |