Gellius
  Noctes Atticae
    Liber XVI
      Caput I Verba Musoni philosophi Graeca digna atque utilia audiri observarique; eiusdemque utilitatis sententia a M. Catone multis ante annis Numantiae ad equites dicta.
      Caput II Cuiusmodi sit lex apud dialecticos percontandi disserendique; et quae sit eius legis reprehensio.
      Caput III Quanam ratione effici dixerit Erasistratus medicus, si cibus forte deerit, ut tolerari aliquantisper inedia possit et tolerari fames; verbaque ipsa Erasistrati super ea re scripta.
      Caput IV Quo ritu quibusque verbis fetialis populi Romani bellum indicere solitus sit his, quibus populus bellum fieri iusserat; et item in quae verba conceptum fuerit iusiurandum de furtis militaribus sanciendis et uti milites scripti intra praedictum diem in loco certo frequentarent causis quibusdam exceptis, propter quas id iusiurandum remitti aecum esset.
      Caput V 'Vestibulum' quid significet; deque eius vocabuli rationibus.
      Caput VI Hostiae, quae dicuntur 'bidentes', quid sint et quam ob causam ita appellatae sint; superque ea re P. Nigidii et Iulii Hygini sententiae.
      Caput VII Quod Laberius verba pleraque licentius petulantiusque finxit; et quod multis item verbis utitur, de quibus, an sint Latina, quaeri solet.
      Caput VIII Quid significet et quid a nostris appellatum sit, quod 'axioma' dialectici dicunt; et quaedam alia, quae prima in disciplina dialectica traduntur.
      Caput IX Quid significet verbum in libris veterum creberrime positum 'susque deque'.
      Caput X Quid sint 'proletarii', quid 'capite censi'; quid item sit in XII tabulis 'adsiduus'; et quae eius vocabuli ratio sit.
      Caput XI Historia ex Herodoti libris sumpta de Psyllorum interitu, qui in Syrtibus Africanis colebant.
      Caput XII De his vocabulis, quae Cloatius Verus aut satis commode aut nimis absurde et inlepide ad origines linguae Graecae redigit.
      Caput XIII Quid sit 'municipium' et quid a 'colonia' differat; et quid sint 'municipes' quaeque sit eius vocabuli ratio ac proprietas; atque inibi, quod divus Hadrianus in senatu de iure atque vocabulo municipum verba fecit.
      Caput XIV Quod M. Cato differre dixit 'properare' et 'festinare'; et quam incommode Verrius Flaccus verbi, quod est 'festinat', ἔτυμον interpretatus sit.
      Caput XV Quid Theophrastus mirum de perdicibus scriptum reliquerit et quid Theopompus de leporibus.
      Caput XVI 'Agrippas' a partus aegri et inprosperi vitio appellatos; deque his deabus, quae vocantur 'Prorsa' et 'Postuerta'.
      Caput XVII Quae ratio vocabuli sit agri Vaticani.
      Caput XVIII Lepida quaedam memoratu et cognitu de parte geometriae, quae ὀπτική appellatur, et item alia, quae κανονική, et tertia itidem, quae dicitur μετρική.
      Caput XIX Sumpta historia ex Herodoti libro super fidicine Arione.


Home      Up one level