| Gellius |
|   | Noctes Atticae |
| Liber XV |
| Caput I Quod in Quinti Claudii annalibus scriptum est lignum alumine oblitum non ardere. |
| Caput II Quod Plato in libris, quos de legibus composuit, largiores laetioresque in conviviis invitatiunculas vini non inutiles esse existimavit. |
| Caput III Quid M. Cicero de particula ista senserit scripseritque, quae praeposita est verbis 'aufugio' et 'aufero'; et an in verbo 'autumo' eadem istaec praepositio esse videri debeat. |
| Caput IV Historia de Ventidio Basso, ignobili homine, quem primum de Parthis triumphasse memoriae traditum est. |
| Caput V Verbum 'profligo' a plerisque dici inproprie insciteque. |
| Caput VI In libro M. Ciceronis de gloria secundo manifestum erratum in ea parte, in qua scriptum est super Hectore et Aiace. |
| Caput VIII Locus ex oratione †Fauorini, veteris oratoris, de cenarum atque luxuriae obprobratione, qua usus est, cum legem Liciniam de sumptu minuendo suasit. |
| Caput IX Quod Caecilius poeta 'frontem' genere virili non poetice, sed cum probatione et cum analogia appellavit. |
| Caput X De voluntario et admirando interitu virginum Milesiarum. |
| Caput XI Verba senatusconsulti de exigendis urbe Roma philosophis; item verba edicti censorum, quo inprobati et coerciti sunt, qui disciplinam rhetoricam instituere et exercere Romae coeperant. |
| Caput XII Locus ex oratione Gracchi de parsimonia ac de pudicitia sua memoratissimus. |
| Caput XIII De verbis inopinatis, quae utroqueversum dicuntur et a grammaticis 'communia' vocantur. |
| Caput XIV Quod Metellus Numidicus figuram orationis novam ex orationibus Graecis mutuatus est. |
| Caput XV 'Passis velis' et 'passis manibus' dixisse veteres non a verbo suo, quod est 'patior', sed ab alieno, quod est 'pando'. |
| Caput XVI De novo genere interitus Crotoniensis Milonis. |
| Caput XVII Quam ob causam nobiles pueri Atheniensium tibiis canere desierint, cum patrium istum morem canendi haberent. |
| Caput XVIII Quod pugna belli civilis victoriaque Gai Caesaris, quam vicit in Pharsaliis campis, nuntiata praedictaque est per cuiuspiam sacerdotis vaticinium eodem ipso die in Italia Patavi. |
| Caput XIX Verba M. Varronis memoria digna ex satura, quae inscribitur περὶ ἐδεσμάτων. |
| Caput XX Notata quaedam de Euripidis poetae genere, vita, moribus; deque eiusdem fine vitae. |
| Caput XXI Quod a poetis Iovis filii prudentissimi humanissimique, Neptuni autem ferocissimi et inhumanissimi traduntur. |
| Caput XXII Historia de Sertorio, egregio duce, deque astu eius commenticiisque simulamentis, quibus ad barbaros milites continendos conciliandosque sibi utebatur. |
| Caput XXIII De aetatibus historicorum nobilium, Hellanici, Herodoti, Thucydidis. |
| Caput XXIV Quid Vulcacius Sedigitus in libro, quem de poetis scripsit, de comicis Latinis iudicarit. |
| Caput XXV De verbis quibusdam novis, quae in Gnaei Mati mimiambis offenderamus. |
| Caput XXVI Quibus verbis Aristoteles philosophus definierit syllogismum; eiusque definitionis interpretamentum verbis Latinis factum. |
| Caput XXVII Quid sint 'comitia calata', quid 'curiata', quid 'centuriata', quid 'tributa', quid 'concilium'; atque inibi quaedam eiusdemmodi. |
| Caput XXVIII Quod erravit Cornelius Nepos, cum scripsit Ciceronem tres et viginti annos natum causam pro Sexto Roscio dixisse. |
| Caput XXIX Quali figura orationis et quam nova L. Piso annalium scriptor usus sit. |
| Caput XXX Vehiculum, quod 'petorritum' appellatur, cuiatis linguae vocabulum sit, Graecae an Gallicae. |
| Caput XXXI Quae verba legaverint Rodii ad hostium ducem Demetrium, cum ab eo obsiderentur, super illa incluta Ialysi imagine. |