Gellius
  Noctes Atticae
    Liber XIII
      Caput I Inquisitio verborum istorum M. Tullii curiosior, quae sunt in primo Antonianarum libro 'multa autem inpendere videntur praeter naturam etiam praeterque fatum'; tractatumque, an idem duo ista significent 'fatum' atque 'natura', an diversum.
      Caput II Super poetarum Pacuvii et Accii conloquio familiari in oppido Tarentino.
      Caput III An vocabula haec 'necessitudo' et 'necessitas' differenti significatione sint.
      Caput IV Descripta Alexandri * * *
      Caput V De Aristotele et Theophrasto et Menedemo philosophis; deque eleganti verecundia Aristotelis successorem diatribae suae eligentis.
      Caput VI Quid veteres Latini dixerint, quas Graeci προσωιδίας appellant; item quod vocabulum 'barbarismi' non usurpaverint neque Romani antiquiores neque Attici.
      Caput VII Diversum de natura leonum dixisse Homerum in carminibus et Herodotum in historiis.
      Caput VIII Quod Afranius poeta prudenter et lepide Sapientiam filiam esse Usus et Memoriae dixit.
      Caput IX Quid Tullius Tiro in commentariis scripserit de 'suculis' et 'hyadibus' quae sunt stellarum vocabula.
      Caput X Quid 'sororis' ἔτυμον esse dixerit Labeo Antistius et quid 'fratris' P. Nigidius.
      Caput XI Quem M. Varro aptum iustumque esse numerum convivarum existimarit; ac de mensis secundis et de bellariis.
      Caput XII Tribunos plebis prensionem habere, vocationem non habere.
      Caput XIII Quod in libris humanarum M. Varronis scriptum est aediles et quaestores populi Romani in ius a privato ad praetorem vocari posse.
      Caput XIV Quid sit 'pomerium'.
      Caput XV Verba ex libro Messalae auguris, quibus docet, qui sint minores magistratus et consulem praetoremque conlegas esse; et quaedam alia de auspiciis.
      Caput XVI Item verba eiusdem Messalae disserentis aliud esse ad populum loqui, aliud cum populo agere; et qui magistratus a quibus avocent comitiatum.
      Caput XVII 'Humanitatem' non significare id, quod volgus putat, sed eo vocabulo, qui sinceriter locuti sunt, magis proprie esse usos.
      Caput XVIII Quid aput M. Catonem significent verba haec 'inter os atque offam'.
      Caput XIX * * *
      Caput XX De genere atque nominibus familiae Porciae.
      Caput XXI Quod a scriptoribus elegantissimis maior ratio habita sit sonitus vocum atque verborum iucundioris, quae a Graecis εὐφωνία dicitur, quam regulae disciplinaeque, quae a grammaticis reperta est.
      Caput XXII Verba Titi Castricii rhetoris ad discipulos adulescentes de vestitu atque calciatu non decoro.
      Caput XXIII * * *
      Caput XXIV * * *
      Caput XXV Quaesitum tractatumque, quid sint 'manubiae'; atque inibi dicta quaedam de ratione utendi verbis pluribus idem significantibus.
      Caput XXVI Verba P. Nigidii, quibus dicit in nomine Valeri in casu vocandi primam syllabam acuendam esse; et item alia ex eiusdem verbis ad rectam scripturam pertinentia.
      Caput XXVII De versibus, quos Vergilius sectatus videtur, Homeri ac Partheni.
      Caput XXVIII De sententia Panaetii philosophi, quam scripsit in libro de officiis secundo, qua hortatur, ut homines ad cavendas iniurias in omni loco intenti paratique sint.
      Caput XXIX Quod Quadrigarius 'cum multis mortalibus' dixit; an quid et quantum differret, si dixisset 'cum multis hominibus'.
      Caput XXX Non hactenus esse 'faciem', qua volgo dicitur.
      Caput XXXI Quid sit in satura M. Varronis 'caninum prandium'.


Home      Up one level