Gellius
  Noctes Atticae
    Liber XII
      Caput I Dissertatio Favorini philosophi, qua suasit nobili feminae, uti liberos, quos peperisset, non nutricum adhibitarum, sed suo sibi lacte aleret.
      Caput II Quod Annaeus Seneca iudicans de Q. Ennio deque M. Tullio levi futtilique iudicio fuit.
      Caput III 'Lictoris' vocabulum qua ratione conceptum ortumque sit; et super eo diversae sententiae Valgi Rufi et Tulli Tironis.
      Caput IV Versus accepti ex Q. Ennii septimo annalium, quibus depingitur finiturque ingenium comitasque hominis minoris erga amicum superiorem.
      Caput V Sermo Tauri philosophi de modo atque ratione tolerandi doloris secundum Stoicorum decreta.
      Caput VI De aenigmate.
      Caput VII Quam ob causam Cn. Dolabella proconsul ream mulierem veneficii confitentemque ad Ariopagitas reiecerit.
      Caput VIII Reditiones in gratiam nobilium virorum memoratu dignae.
      Caput IX Quae dicantur vocabula ancipitia; et quod 'honoris' quoque vocabulum ancipiti sententia fuerit.
      Caput X Quod 'aeditumus' verbum Latinum sit.
      Caput XI Errare istos, qui spe et fiducia latendi peccent, cum latebra peccati perpetua nulla sit; et super ea re Peregrini philosophi sermo et Sophocli poetae sententia.
      Caput XII Faceta responsio M. Ciceronis amolientis a se crimen manifesti mendacii.
      Caput XIII 'Intra Kalendas' cum dicitur, quid significet, utrum 'ante Kalendas' an 'Kalendis' an utrumque; atque inibi, quid sit in oratione M. Tulli 'intra oceanum' et 'intra montem Taurum' et in quadam epistula 'intra modum'.
      Caput XIV 'Saltem' particula quam vim habeat et quam originem.
      Caput XV Quod Sisenna in libris historiarum adverbiis huiuscemodi saepenumero usus est: 'celatim', 'vellicatim', 'saltuatim'.


Home      Up one level