| Gellius |
|   | Noctes Atticae |
| Liber X |
| Caput II Quid Aristoteles de numero puerperii memoriae mandaverit. |
| Caput III Locorum quorundam inlustrium conlatio contentioque facta ex orationibus C. Gracchi et M. Ciceronis et M. Catonis. |
| Caput IV Quod P. Nigidius argutissime docuit nomina non positiva esse, sed naturalia. |
| Caput V 'Avarus' simplexne vocabulum sit, an compositum et duplex, sicuti P. Nigidio videtur. |
| Caput VI Multam dictam esse ab aedilibus plebi Appi Caeci filiae, mulieri nobili, quod locuta esset petulantius. |
| Caput VII Fluminum, quae ultra imperium Romanum fluunt, prima magnitudine esse Nilum, secunda Histrum, proxima Rodanum, sicuti M. Varronem memini scribere. |
| Caput VIII Inter ignominias militares, quibus milites coercebantur, fuisse sanguinis dimissionem; et quaenam esse videatur causa huiuscemodi castigationis. |
| Caput IX Quibus modis quoque habitu acies Romana instrui solita sit; quaeque earum instructionum sint vocabula. |
| Caput X Quae eius rei causa sit, quod et Graeci veteres et Romani anulum in eo digito gestaverint, qui est in manu sinistra minimo proximus. |
| Caput XI Verbum 'mature' quid significet quaeque vocis eius ratio sit; et quod eo verbo volgus hominum inproprie utatur; atque inibi, quod 'praecox' declinatum 'praecocis' faciat, non 'praecoquis'. |
| Caput XII De portentis fabularum, quae Plinius Secundus indignissime in Democritum philosophum confert; ibidem de simulacro volucri columbae. |
| Caput XIII 'Cum partim hominum' qua ratione veteres dixerint. |
| Caput XIV 'Iniuria mihi factum itur' quali verborum ordine Cato dixerit. |
| Caput XV De flaminis Dialis deque flaminicae caerimonis; verbaque ex edicto praetoris apposita, quibus dicit non coacturum se ad iurandum neque virgines Vestae neque Dialem. |
| Caput XVI Quos errores Iulius Hyginus in sexto Vergilii animadverterit in Romana historia erratos. |
| Caput XVII Quam ob causam et quali modo Democritus philosophus luminibus oculorum sese privauerit; et super ea re versus Laberii pure admodum et venuste facti. |
| Caput XVIII Historia de Artemisia; deque eo certamine, quod aput Mausoli sepulcrum a scriptoribus inclutis decertatum est. |
| Caput XIX Non purgari neque levari peccatum, cum praetenditur peccatorum, quae alii quoque peccaverunt, similitudo; atque inibi verba ex oratione super ea re Demosthenis. |
| Caput XX Quid sit 'rogatio', quid 'lex', quid 'plebisscitum', quid 'privilegium'; et quantum ista omnia differant. |
| Caput XXI Quam ob causam M. Cicero his omnino verbis 'novissime' et 'novissimus' observantissime vitarit. |
| Caput XXII Locus exemptus ex Platonis libro, qui inscribitur Gorgias, de falsae philosophiae probris, quibus philosophos temere incessunt, qui emolumenta verae philosophiae ignorant. |
| Caput XXIII Verba ex oratione M. Catonis de mulierum veterum victu et moribus; atque inibi, quod fuerit ius marito in adulterio uxorem deprehensam necare. |
| Caput XXIV 'Diepristini', 'diecrastini' et 'diequarti' et 'diequinti', elegantius locuti sint, dixisse, non ut ea nunc volgo dicuntur. |
| Caput XXV Telorum et iaculorum gladiorumque atque inibi navium quoque vocabula, quae scripta in veterum libris reperiuntur. |
| Caput XXVI Inscite ab Asinio Pollione reprehensum Sallustium, quod transfretationem 'transgressum' dixerit, et 'transgressos' qui transfretassent. |
| Caput XXVII Historia de populo Romano deque populo Poenico, quod pari propemodum vigore fuerint aemuli. |
| Caput XXVIII De aetatium finibus pueritiae, iuventae, senectae, ex Tuberonis historia sumptum. |
| Caput XXIX Quod particula 'atque' non complexiva tantum sit, sed vim habeat plusculam variamque. |