| Gellius |
|   | Noctes Atticae |
| Liber IX |
| Caput I Quamobrem Quintus Claudius Quadrigarius in undevicesimo annali scripserit rectiores certioresque ictus fieri, si sursum quid mittas, quam si deorsum. |
| Caput II Qualibus verbis notarit Herodes Atticus falso quempiam cultu amictuque nomen habitumque philosophi ementientem. |
| Caput III Epistula Philippi regis ad Aristotelem philosophum super Alexandro recens nato. |
| Caput IV De barbararum gentium prodigiosis miraculis; deque diris et exitiosis effascinationibus; atque inibi de feminis repente versis in mares. |
| Caput V Diversae nobilium philosophorum sententiae de genere ac natura voluptatis; verbaque Hieroclis philosophi, quibus decreta Epicuri insectatus est. |
| Caput VI Verbum, quod est <ab> 'ago' frequentativum, in syllaba prima quonam sit modulo pronuntiandum. |
| Caput VII De conversione foliorum in arbore olea brumali et solstitiali die; deque fidibus id temporis ictu alieno sonantibus. |
| Caput VIII Necessum esse, qui multa habeat, multis indigere; deque ea re Favorini philosophi cum brevitate eleganti sententia. |
| Caput IX Quis modus sit vertendi verba in Graecis sententiis; deque his Homeri versibus, quos Vergilius vertisse aut bene apteque aut inprospere existimatus est. |
| Caput X Quod Annaeus Cornutus versus Vergilii, quibus Veneris et Vulcani concubitum pudice operteque dixit, reprehensione spurca et odiosa inquinavit. |
| Caput XI De Valerio Corvino; et unde Corvinus. |
| Caput XII De verbis, quae in utramque partem significatione adversa et reciproca dicuntur. |
| Caput XIII Verba ex historia Claudi Quadrigari, quibus Manli Torquati, nobilis adulescentis, et hostis Galli provocatoris pugnam depinxit. |
| Caput XIV Quod idem Quadrigarius 'huius facies' patrio casu patrio casu probe et Latine dixit; et quaedam alia adposita de similium vocabulorum declinationibus. |
| Caput XV De genere controversiae, quod Graece ἄπορον appellatur. |
| Caput XVI Quod Plinium Secundum, non hominem indoctum, fugerit latueritque vitium argumenti, quod ἀντιστρέφον Graeci dicunt. |