Gellius
  Noctes Atticae
    Liber VI
      Caput I Admiranda quaedam ex annalibus sumpta de P. Africano superiore.
      Caput II De Caeselli Vindicis pudendo errore, quem offendimus in libris eius, quos inscripsit lectionum antiquarum.
      Caput III Quid Tiro Tullius, Ciceronis libertus, reprehenderit in M. Catonis oratione, quam pro Rodiensibus in senatu dixit; et quid ad ea, quae reprehenderat, responderimus.
      Caput IV Cuiusmodi servos et quam ob causam Caelius Sabinus, iuris civilis auctor, pilleatos venundari solitos scripserit; et quae mancipia sub corona more maiorum venierint; atque id ipsum 'sub corona' quid sit.
      Caput V Historia de Polo histrione memoratu digna.
      Caput VI Quid de quorundam sensuum naturali defectione Aristoteles scripserit.
      Caput VII An 'affatim', quasi 'admodum', prima acuta pronuntiandum sit; et quaedam itidem non incuriose tractata super aliarum vocum accentibus.
      Caput VIII Res ultra fidem tradita super amatore delphino et puero amato.
      Caput IX 'Peposci' et 'memordi', 'pepugi' et 'spepondi' et 'cecurri' plerosque veterum dixisse, non, uti postea receptum est dicere, per 'o' aut per 'u' litteram in prima syllaba positam, atque id eos Graecae rationis exemplo dixisse; praeterea notatum, quod viri non indocti neque ignobiles a verbo 'descendo' non 'descendi', sed 'descendidi' dixerunt.
      Caput X <Ut> 'ususcapio' copulate recto vocabuli casu dicitur, ita 'pignoriscapio' coniuncte eadem vocabuli forma dictum esse.
      Caput XI Neque 'levitatem' neque 'nequitiam' ea significatione esse, qua in vulgi sermonibus dicuntur.
      Caput XII De tunicis chirodytis; quod earum <usum> P. Africanus Sulpicio Galo obiecit.
      Caput XIII Quem 'classicum' dicat M. Cato, quem 'infra classem'.
      Caput XIV De tribus dicendi generibus; ac de tribus philosophis, qui ab Atheniensibus ad senatum Romam legati sunt.
      Caput XV Quam severe moribus maiorum in fures vindicatum sit; et quid scripserit Mucius Scaevola super eo, quod servandum datum commodatumve esset.
      Caput XVI Locus exscriptus ex satura M. Varronis, quae περὶ ἐδεσμάτων inscripta est, de peregrinis ciborum generibus; et appositi versus Euripidi, quibus delicatorum hominum luxuriantem gulam confutavit.
      Caput XVII Sermo habitus cum grammatico insolentiarum inperitiarum pleno de significatione vocabuli, quod est 'obnoxius'; deque eius vocis origine.
      Caput XVIII De observata custoditaque apud Romanos iurisiurandi sanctimonia; atque inibi de decem captivis, quos Romam Hannibal deiurio ab his accepto legavit.
      Caput XIX Historia ex annalibus sumpta de Tiberio Graccho, Gracchorum patre, tribuno plebis; atque inibi tribunicia decreta cum ipsis verbis relata.
      Caput XX Quod Vergilius a Nolanis ob aquam sibi non permissam sustulit e versu suo 'Nolam' et posuit 'oram'; atque ibi quaedam alia de iucunda consonantia litterarum.
      Caput XXI 'Quoad vivet' 'quoad' que 'morietur' cur id ipsum temporis significent, cum ex duobus sint facta contrariis.
      Caput XXII Quod censores equum adimere soliti sunt equitibus corpulentis et praepinguibus; quaesitumque, utrum ea res cum ignominia an incolumi dignitate equitum facta sit.


Home      Up one level