Gellius
  Noctes Atticae
    Liber V
      Caput I Quod Musonius philosophus reprehendit inprobavitque laudari philosophum disserentem a vociferantibus et in laudando gestientibus.
      Caput II Super equo Alexandri regis, qui Bucephalas appellatus est.
      Caput III Quae causa quodque initium fuisse dicatur Protagorae ad philosophiae litteras adeundi.
      Caput IV De verbo 'duovicesimo', quod volgo incognitum, set a viris doctis multifariam in libris scriptum est.
      Caput V Cuiusmodi ioco incavillatus sit Antiochum regem Poenus Hannibal.
      Caput VI De coronis militaribus; quae sit earum triumphalis, quae obsidionalis, quae civica, quae muralis, quae castrensis, quae navalis, quae ovalis, quae oleaginea.
      Caput VII 'Personae' vocabulum quam lepide interpretatus sit quamque esse vocis eius originem dixerit Gavius Bassus.
      Caput VIII Defensus error a Vergilii versibus, quos arguerat Iulius Hyginus grammaticus; et ibidem, quid sit lituus; deque ἐτυμολογίαι vocis eius.
      Caput IX Historia de Croesi filio sumpta ex Herodoti libris.
      Caput X De argumentis, quae Graece ἀντιστρέφοντα appellantur, a nobis 'reciproca' dici possunt.
      Caput XI Biantis de re uxoria syllogismum non posse videri ἀντιστρέφειν.
      Caput XII De nominibus deorum populi Romani Diovis et Vediovis.
      Caput XIII De officiorum gradu atque ordine moribus populi Romani observato.
      Caput XIV Quod Apion, doctus homo, qui 'Plistonices' appellatus est, vidisse se Romae scripsit recognitionem inter sese mutuam ex vetere notitia hominis et leonis.
      Caput XV Corpusne sit vox an ἀσώματον, varias esse philosophorum sententias.
      Caput XVI De vi oculorum deque videndi rationibus.
      Caput XVII Quam ob causam dies primi post Kalendas, Nonas, Idus atri habeantur; et cur diem quoque quartum ante Kalendas vel Nonas vel Idus quasi religiosum plerique vitent.
      Caput XVIII An quid et quantum differat historia ab annalibus; superque ea re verba posita ex libro rerum gestarum Sempronii Asellionis primo.
      Caput XIX Quid sit adoptatio, quid item sit adrogatio, quantumque haec inter se differant; verbaque eius quae qualiaque sint, qui in liberis adrogandis super ea re populum rogat.
      Caput XX Quod vocabulum Latinum soloecismo fecerit Capito Sinnius, quid autem id ipsum appellaverint veteres Latini; quibusque verbis soloecismum definierit idem Capito Sinnius.
      Caput XXI 'Pluria' qui dicat et 'compluria' et 'compluriens', non barbare dicere, sed Latine.


Home      Up one level